Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

34 quam servilem, sibi arrogare; experientia enim certum est, quod dum cocae, et ancillae in domibus Ec­clesiasticorum auctoritatem matrumfamilias exercent, cubicula eorum libere, et arroganter ingrediuntur, cuncta pro lubitu disponunt, facile opinio aliqua si­nistra, et laicorum offensio oriatur. Quod si itaque quaepiam muliebris persona, tametsi consanguinitate, aut affinitate Ecclesiasticis juncta, conditione sua abuteretur, aut plane licentiosae, quamvis cum ex­traneis, vitae suspicionem incurreret, eam serio cor­rigant, aut e domo dimittant; ne ipsis quoque per negligentiam, aut conniventiam, aliqua labes asper­gatur. Nec ullus Clericorum se aut consuetudine, aut testimonio innocentis suae conscientiae hoc in genere tueatur. Nam tali cum 5. Isidoro primum responde­bimus : l. 2. Synon. t. 16. Multa sunt consuetudine vitiata, multa pravo usu praesumpta, multa contra pudicos mores illicite usurpata; cedat consuetudo auctoritati', pravum usum lex et ratio vincat; adime consuetudinem; serva legem. Deinde cum 5. Hieronymo L. 2. Epist. g. di­cemus : Quod si dixeris, et mihi sufficit conscientia mea, habeo Deum 'Judicem, qui meae vitae est testis, non cui 0 quid loquantur homines : audi Apostolum scribentem : Providentes bona non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Rom. 12. v. /7. Consideret talis doctrinam, et exemplum doctoris gentium, qui tametsi dicat, licitum esse citra scandalum idolothytis vesci, tamen subinfert: Si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem, i. Cor. 8. v. 13. Denique quamvis in Ju­daea more receptum fuerit, ut Apostoli pias mulie­res, quae de facultatibus suis ipsis ministrarent, absque offensa circumducere possent, uti ipsémét Paulus

Next

/
Oldalképek
Tartalom