Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

— 30 — inde colliguntur ; ob innumeras gratias, quae zelotae conferuntur ; ob excelsam gloriam, qua hi labores praemiantur. Denique ad tot et tantos sanctos, ac strenuos animarum pastores respiciant, qui omnibus mundanis contemptis unice g’oriam Dei, et anima­rum salutem exquisiverunt. Sed ne ob excellentiam Status sacerdotalis quisp am superbia intumescat, et ex elatione mentis reliquos contemnat, charitati humilitatem, velut ejus individuam sociam oportet jungere. Saepe namque accidit, ut aliqui vel considerata gradus sui digni­tate vel spectatis suis dotibus, superbia elati erga superiores inhumani, ac inobedientes, erga aequales asperi erga inferiores intolerabiles evadant. Horum igitur atque omnium oculis rursum exemplum, et doctrinam Christi Domini proponimus, cujus tota vita humilitate constitit, et reipsa prodigium humi­litatis fuit. Hic divinus Magister, postquam descen­dens de coelo, semet ipsum exinanivit, et formam servi accipiens in similitudinem hominum factus fuit Philip 2. v. 7. ex infinitis sapientiae suae divitiis hoc pe­culiare nobis documentum dedit, Math. //. v. 25. ut discamus ab eo : non mundum fabricare, non cuncta visibilia, et invisibilia creare, non in ipso mundo mi­rabilia facere, et mortuos suscitare ; sed quoniam mitis est, et humilis corde. S. Aug. Serm. 10. de Ver. Do­mini. Quanto igitur magni estis, humiliate vos in 0- mnibus. et coram Deo invenietis gratiam. Eccl. 3. v. 20. Quae Is mysteria caelestia abscondit a sapientibus, ea revelabit vobis parvulis seu humilibus ; et quo magis hu nilitatem sectati fueritis, eo amplius vo­bis, velut instrumentis, ad conversionem animarum, ad opera quaeque maxima explenda utetur, vosque gloria, et honore coronabit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom