Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)
3i Hanc tamen virtutem tam circumspecte exerceatis, ne vos nimium submittatis a multa humilitate, Eccli. ig. v. 24. et cum praejudicio auctoritatis, ac officii pastoralis in ignavos degeneretis. Humiliter quidem oportet vos Deo et ejus Ecclesiae deservire, sed eorum jura fortiter tueri ; svaviter oportet vos vias Domini docere, sed vitiis, praesertim scandalosis, generose absque respectu humano resistere, ac ea emendare, ne dum plus vos, quam decet, dejicitis, subditorum stringere vitam sub disciplinae vinculo non possitis. Greg. M. Past. p. 2. c. 6. Quod si in populo quospiam defectus vestris viribus corrigere non poteritis, ad Nos seu verbo, seu scripto tempestive deferatis, ut Nos opportunam medelam quantocyus ponere queamus. Verum mulla mala ipsi emendabitis, quinimo antevertetis, si digne ambulaveritis vocatione, qua vocati estis, cum omni humilitate, et mansuetudine. E- phes. 4. v. i. 2. Deus enim mansuetos mirabilium suorum operum adjutores deligere, et per hos gloriam suam, et salutem animarum mirifice promovere consuevit Hac de causa Christus Dominus, cum ipse tota vita sua mansuetissimum agnum se exhibuerit, tum suos Discipulos sicut oves 111 medio luporum mittere voluit, Math. 10. v. 16. ut prudentiam quidem serpentis, simplicitatem autem columbae imitantes, diuturna sua patientia lupos vincerent, et lenitate in agnos transformarent. Propterea gentium Apostolus praecepit quidem, 2. Tini. 4. v. 2. ut praedicemus verbum, instemus opportune, importune, arguamus, obsecremus, et in erepemus, verum in omni patientia, et doctrina. Sciebat nimirum maximus animarum magister, quod sicut longanimitate, et mansuetudine animae lucrifient, ita impatientia, et nimia