Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)
26 ut quotidie mane quartam ad minus horae partem piae meditationi, et vespere tantumden examini conscientiae inpendant ; per diem vero itidem quadrantem horae lectioni libri spiritualis consecrent, et frequenti mentis recollectioni. seu ad Deum elevationi se assvefaciant Sciant certo eum, qui quotidianam meditationem, et vespertinum conscientiae examen diligenter peragere svevit, aut nunquam gravem culpam contracturum, vel si etiam per imbecillitatem humanam lapsus fuerit, cito et facile resurrecturum esse. CAPUT VI. Dc Sacris Exercitiis. Quemadmodum Salvator noster discipulis suis, quos potestate Spirituum immundorum pellendorum instructos binos, et binos praedicandi causa dimisit, convenientibus ad eundem, et renunciantibus omnia quae egerunt, et docuerunt, dixit : „ Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum.“ Mare. 6. 31. ita et Nos Vobis Venerabilibus Fratribus, et dilectis in Cristo Filiis apostoliéi muneris laboribus occupatis inclamanus : recedite nonnunquam in s. solitudinem, vitam contemplativam acturi, seu S. Exercitiis vacaturi. Hoc fieri oportet ob contagiosum, quod mundus indesinenter propinat, virus, et juge periculum peccandi, quod non raro vel intra muneris pastoralis exeeutionem imminet. Sane optimi quique laici sentiunt, fatenturque : dificile esse salutem in mundo, qui dicente Christo Domino Patrem non agnovit,