Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

25 Meditatio dum spiritum illuminat, simul cor ad obsequium gratiae disponit, illud passionum dominio eripit, atque contra carnis tentationes praemunit, ad Deum elevat, consolatione spirituali replet, atque divini amoris ignem accendit. „ Concaluit cor meum intra me. et in meditatione mea exardescet ignis.“ Ps. 38. v. 4. „Filii mei“ ait Ezechias Rex ad sacerdotes, et levitas, „vos elegit Dominus, ut stetis coram eo, ministretis illi, et cremetis ei incensum!“ hoc idem sacerdos novi foederis facit, imo Sanctum Sancto­rum aeterno Patri offert ; praeterea oportet eum esse mediatorem inter Deum, et homines, seu, uti ait S. Bonaventura, „ATcgotia eorum studeat apud Deum fideliter promovere placando, gratiam impetrando.“ Hoc autem sacerdos, nisi jugi meditationis studio cum Deo uniatur, praestare nequit. Quare S. Carolus Borromaeus promovendum ad S. Ordines inter cae­tera examinari voluit : „Examinis autem omnium ea ratio instituta sit, ...si in orationis studio usuque ver­satus sit ? Quibus meditationibus instructus tacitus oret ? Qui orationis modus, qui illius fructus, quaeve utili­tates, quot, quibusve partibus illa constet ? quae re­gulae praeparationis ad orationem, et caetera multa ejusmodi ?“ Tandem oratio mentalis quam sit utilis, imo necessaria viris Deo dicatis, cunctorum cujusvis ae­tatis Sanctorum, et Piorum irrefragabile exemplum demonstrat, qui ad pietatem et sanctitatem absque assidua rerum coelestium meditatione nunquam per­venerunt. S Thomas dicere solebat, se quidquid sciret, non tam studio peperisse, quam divinitus traditum per­cepisse. Cunctos itaque majorem in modum hortamur,

Next

/
Oldalképek
Tartalom