Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

24 odium peccati, et timorem illius sequelarum; ignis divini amoris extinguitur in corde, nisi ininterrupta oratione mentali alatur; zelus remittit, nisi causae Dei, et pretii vel unius animae Christi sanguine redemptae continuo aestimio inflammetur. Hinc cum Cardinale Cajetano dicimus : „Nec religiosi, aut spiri­tualis nomine vocare potest, qui semel in die ad eiusmodi meditationes se non transfert Metuendum sane tristissimum fore statum mora­lem et sacerdotum nunquam vel obiter solum medi­tandum, et fidelium, quibus turpitudo peccati, et pulch­ritudo virtutis, poenae aeternae et praemia nunquam, aut raro nimis ob oculos ponuntur. Unde enim depra­vati mores ? unde tepor, et indifferentismus in negotio salutis aeternae ? „Desolatione desolata est omnis terra, quia nullus est, qui recogitet corde.“ Jerem. c. 12. v. 11. Sacerdos, qui meditationem negligit, similis erit Angelis Ecclesiae Sardis, et Laodiciae, de quibus scribere jussus est Joannes Apoc. c. 3. v. 1. Scio opera tua, quia nomen habes, quod vivas, et mortuus es, v. /7. quia dicis : quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo, et nescis, quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et coecus, et nudus. Longe alia, eaque gloriosa est mentis animique dispositio sacerdotis orationi mentali crebro vacantis. Haec etenim dispellit tenebras, et aperit oculos mentis ad percipiendas sublimes veritates, et intuendos gratiarum thesauros. Meditans sacerdos accedit ad Dominum cum Samuele dicens: „Loquere Domine, quia audit servus tuus!“ et a colloquio divino recedit tanquam Moyses divino lumine radians, edoctus, quid Deus pro illus, et fratrum sanctificatione agendum velit. Dicente enim S. Leone „ Ubi Deus magister est, quam cito discitur, quod docetur.“

Next

/
Oldalképek
Tartalom