Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)
23 elevare ad Deum, illiusque implorare gratiam, qua salutaria proposita in effectum deduci valeant. Paucis : meditari est sibimet ipsi praedicare. Officium meditandi, quod Deus jam filiis Israel imposuit per Moysen dicendo: „Erunt verba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo, et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens, atque consurgens Deut. c. 6. v. 7. Sacerdotem novi foederis tanto magis ferit, quanto altiorem perfectionis gradum attingere tenetur. Oportet enim, ut Sacerdos non unam alteramque virtutem, sed omnes colat; signanter: fidem vivam, quae omne velamen penetrans dulci ratione spiritum captivat ad assentiendum, et obsequendum revelatae doctrinae; fiduciam in Deo, qua contra spem speratur; continuam sui abnegationem, qua suppressis desideriis sensualibus et perversis affectibus spiritu vivitur; salutarem judicii divini timorem, qui in fideli obsequio Dei in via mandatorum ejus currentes retinet; perfectam charitatem, quae cum Deo unit; ardentem zelum procurandi, promovendique Dei gloriam, et honorem, quo omnia audacter suscipiuntur, et perficiuntur, quibus sanctificetur Nomen Dei. Ad virtutes has absque meditatione vix quisquam pertinget. Fides etenim paulatim deficit in eo, qui eam seria sublimium sanctae religionis veritatum consideratione magis in dies vivificare intermittit; spes enervatur, nisi per considerationem aeternae haereditatis tentationem fortiter sufferentibus adpromissae roboretur; cum abnegatione non inibit amicitiam, nec adamabit sola coelestia, qui vanitatem periturarum mundi divitiarum indesinenter non perpendit ; unice consideratio judicii divini, et horrendarum poenarum aeternarum est producendo salutare