Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)
i68 — jurisdictionis suae obibit, propria auctoritate prohibere, vel illius zelum discretum restringere. Verba enim Apostoli 2. Timoth. 4. 2. „Praedica verbum, insta opportune, importune11 Capellano ita dicta sunt, ac Parocho. 3- 0. Capellanus est Cooperator Parochi, ergo non unicus operarius Quare officia parochialia inter utrumque secundum justitiae, et aequitatis normam subdividantur. Beneficium datur propter Officium. Hinc Parochus sanus, et vegetus muneris pastoralis onus ad normam, quam nunc diximus, portabit. Ast senem, cujus vires muneris pondus fregit, aequi, justique Capellanus duplo virium impendio succollabit. Capellanus est Parochi laborum socius ; quare sicut illius est, suam — dum muneris partes admittunt — extra parochiam digrediendi intentionem Parocho insinuare ; ita jus habet congruae mercedis, quorsum praeter Congruam spectant : victus, servitium, lumen, et lotio. 4- 0. Parocho competit jus invigilandi officiosae Capellani activitati, et moribus, quod tamen in durum nunquam degeneret imperium ; si enim S. Paulus i. Timoth 5. i. Juvenes obsecrandos, ut fratres jussit ; Presbyteri in partes muneris pastoralis assumti culpae per Conpresbyterum miti censura perstringendae, et defectui experientiae magis, quam malae voluntati adscribendae erunt. Ast aliud foret ferendum judicium, si Capellanus neglecta Parochi fraterna reflexione, in delictum morale rueret, et Parochi, regulam „Principiis obsta“ secuti, monita, et observatio praecepti Math. 18. 15. „Si peccaverit . . . frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum“' nihil proficerent ; hoc enim in casu idem Capellanus Nobis denunciandus esset. Sed ut