Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

in his quoque adjunctis fraternae dilectionis officium observetur, Parochus Capellano, antequam de eo Nobis referret, propositum suum declarabit, atque facta relatione idem Parochus, nequid inscio Capel­lano fecisse arguatur, hunc idem pariter edocebit. CAPUT XXIII. Dc Regularibus. Statum Regularem a Christo Domino arcano infinitae suae sapientiae consilio hominibus proposi­tum, Math. ig. v. 12. 21. et 2g ab Apostolis edo­ctum, et a sanctissimis viris institutum esse, nemo est, qui ignoret. Non minus cuivis in comperto est, quam bene meriti sint Religiosi de Ecclesia catho­lica, quod eam apud gentes dilatarint, contra haere­ticos invicte defenderint, ipsos fideles in ea con­­firmarint, doctrina sua illam illustrarint, exemplo aedificarint, ac sudore, et sanguine rigarint. Pro­­pterea etiam illud, quod Christus iisdem promisit, Math. ig. v. 2g. Mare. 10. v. 32. Luc. 18. v. 30. jure consecuti sunt, nimirum centuplum in hoc tempore, et vitam aeternam in saeculo venturo. Praeterquam enim, quod prudentissime nobis persuadere et possimus, et debeamus, innumeros Regulares ad coelestem gloriam pervenisse, scimus, multos ab Ecclesia plane inter Sanctos relatos esse. InUioc mundo autem quanta vitae subsidia, quam grandia patrocinia ob­tinuerint, ipsorum opimae fundationes a Regibus, Principibus, aliisque factae, et ampla privilegia, ac exemtiones, ab Ecclesia, et Summis Pontificibus con­cessae luculentur testantur. Nos igitur in iis juribus,

Next

/
Oldalképek
Tartalom