Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)
gnationem omnium praeexistentium mixtorum matrimoniorum, et prolium ex illis natarum. II-o Rationum ecclesiarum extractum duplum, et Tabellas fundationum piarum. III-o. Extractus e protocollis Baptisatorum, Copulatorum, et Mortuorum pro Archivo dioecesano. IV-o. Mense Junio. Conversionum, et Apostasiarum semestralem consignationem V-o. Mense Augusto. Tabelas pro Schematismo conficiendo inservientes, quibus et numerus Communicantium inseratur. VI-o. Mense Novembri. Remonstrationes quoad subversantem necessitatem aedificationis, aut reparationis ecclesiarum, et aedium parochialium. VII-o. Statum personalem Individuorum in Conventibus Religiosorum Ordinum intra ambitum Districtus existentium. VIII-o. Mense Decembri. Informationem Tabellarem juxta impressum formulare super Clero curato, et Beneficiis, horumque statu; tandem X-o. Conversionum, et Apostasiarum semestralem consignationem. Vice-Archidiaconorum igitur erit Curatos harum relationum faciendarum suo tempore monere, et relationes ipsas ab iisdem exigere, in contrarium agentes vero Officio nostro dioecesano designare. In horum nexu monemus Vice-Archidiaconos, ut in cunctis Nobis, et Ven. Consistorio nostro exhibendis relationibus diversi generis merita, et objecta non confundant, sed ad evitandam in Archivi dioecesani debita., ordinataque registratione perturbationem, quodlibet distinctum objectum in distincta separata relatione, aut expositione exhibeant; idque per Districtus sui Curatos quoque rite observari procurent. 9-0. Omnibus Vice-Archidiaconis peramanter conferimus, imo vigore factae denominationis colla-