Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

— 166 — tum fuisse, et faciendae semper collatum iri decla­ramus I-o. Jus absolvendi poenitentes in foro con­scientiae a casibus Nobis reservatis. Ast non simul facultatem restituendi jus petendi debitum conjugale, quod etiam quoad alios facultate a casibus Nobis reservatis absolvendi pro definito, vel indefinito tem­pore instructos Ecclesiasticos pariter, et Regulares valere enunciamus. II-o. Jus benedicendi ecclesias, sacella, oratoria, et coemeteria, cruces, et statuas, imagines, et vexilla; item vasa, supellectilia, et pa­­ramenta ecclesiae, et altaris penes ministerium sacrum necessaria, quorum benedictio absque unctione per­ficitur. III-o. Jus deferendi cingulum rubri coloris. 10- o. Vice-Archidiaconi, dum ad instantiam particularium exmittuntur, ac negotia peragunt, con­­svetum quidem diurnum exigere poterunt, sed dum parochias visitant, praeter moderatum victum, et vecturam, aut in hujus locum 5 fi. nihil petere et nec sponte oblatum acceptare praesumant. Si enim quidpiam acceptaverint, intra mensem duplum restituere in conscientia tenebuntur, et si restituti­onem ultra mensem distulerint, suspensionem ipso facto incurrent, tamdiu duraturam, donec duplum reipsa restituerint. Trident. Cone. Sess. 24. Cap. 3-0 de Reform. Tandem 11- 0. Vice-Archidiaconorum est, omnem adhi­bere sollicitudinem, ut Curati moribundi condito praevie testamento, sacramentis extremis provide­antur. Item mortuos decenter quidem, sed absque superfluis sumtibus sepulturae mandare.

Next

/
Oldalképek
Tartalom