Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)
etiam diligentius, solertius, et absque rerum, et negotiorum procrastinatione credito sibi munere defungantur, firmiter de eo persvasi ; quod sicut diligenti officii sui implemento magna coram Deo, et hominibus posituri sunt merita ita subituri sint grave conscientiae suae, et rationum reddendarum onus, si munus suum negligenter obeundo, defectus, et scandala ex sua partim desidia, partim conniventia oriri siverint. Ordinamus simul, ut in posterum Vice- Archidiaconus post suam in hoc munus denominationem, fidei professionis emittendae gratia coram Nobis compareat Munus hoc Vice-Archidiaconorum sequentibus absolvitur : 1- o. Vice-Archidiaconi currentabunt per Districtum suum universa Intimata, Dispositiones, et Encyclicas Episcopales, una curantes, ut has pro successorum etiam directione singuli Curati, in quantum typis impressae sunt, in Archivo parochiali asservent, secus vero protocollis ecclesiarum suarum per extensum inscribant, ac ut ea, quae disponuntur, rite effectui mancipentur. 2- 0. Congregationes Fratrum districtualium — Coronas — suis temporibus, adminus semel quovis anno indicent, et illis in absentia Archidiaconi, de tempore asservandae coronae edocendi, et ad illam invitandi, praesidebunt ; negotia ibidem tractanda dirigent, et acta ipsius Coronae intra unum mensem ad Officium nostrum dioecesanum transponent. 3- 0. Minoris momenti causas matrimoniales Districtus sui vel per se, vel si expediendus videbitur, in Corona cognoscere, et componere poterunt, amica tamen modalitate, non per poenas, aut sententiam ; pro tali enim procedura ad Ven. Consistorium nostrum deferri volumus casus cum expositione tenta-