Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)
IÓ2 — tae complanationis, que non successit. Pari ratione, quasvis quaestiones, et propositiones ad officium Curatorum pertinentes, uti et praetensiones, et collisiones eorum, non secus causas, controversiasque minores, quae inter Parochum, et parochianos, vel solos parochianos vertuntur, consentientibus partibus, componere poterunt ita tamen; ut cuncta negotia quomodocunque composita pro ulteriore directione Nobis referre ob'igentur. Dum in causas matrimoniales inquisituri per Ven. Consistorium nostrum deputantur, primo tentabunt dissidentes reconciliare, et in casu prosperi successus procurabunt, ut reconciliati ope Reversalium in duplici exemplo, quorum unum inter acta parochialia asservari, alterum vero Ven. Consistorio nostro exhiberi volumus, exarandarum, sibi mutuo promittant seriam vitae emendationem, et pro casu fallendae fidei semet submittant aggravationi, et censurae legum — Si vero opus reconciliationis neutiquam successit, tunc instituta juxta formam in appendice sub XVI. positam inquisitione, super compertis modo ibidem praescripto referent. Nota i. Fassiones testium verbotenus consignandae sunt. Nota 2. Si Reus Conventus occasione inquisitionis contra Actorem quaedam exponeret, haecque m causae decisionem potenter influxura viderentur, tunc ista quoque inter Decreti puncta assumenda forent. Nota 3. Utraque, vel una dissidente parte, aut denominatis testibus in facie inquisitionis comparere renuentibus Judicii districtualis assistentia interpelletur. 4-0. Administratores, et Parochos mtroducent, his penes Inventarium — vide Cap. III. — cuncta,