Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

— i6o CAPUT XX. De Venerabili Consistorio. Ut populo Dioecesis nostrae justitia in causis ad forum spirituale spectantibus promptius admini­stretur, tribunal ecclesiasticum Sabariae, velut Resi­­dentiae nostrae loco constitutum est, quod ex As­sessoribus a Nobis delectis, ac imposterum deligendis constat — quos simul juribus iisdem omnibus frui volu­mus, quae Vice-Archidiaconis conceduntur. — Huic Nos ipsi, quantum per alia negotia poterimus, prae­sidebimus ; in Nostri autem absentia Generalis in Spiritualibus Vicarius praesidebit. In hoc Consistorio omnes causae matrimoniales, necnon ea, quae ad idem Consistorium releganda censuerimus, definientur. Ad valorem, et integritatem hujus judicii trium admi­­nus Consistorialium, incluso Praeside, praesentiam adeo requirimus, ut si quid a paucioribus, quam tribus, conclusum, ac decisum fuerit, illud pro nullo, ac irrito jam nunc declaremus. CAPUT XXI. De Officio Yicc-Archidiaconorum. Cum Vice-Archidiaconi in medio Fratrum suo­rum Parochorum, Cooperatorum, et populi vivant, et defectus, si qui per hos committantur, facilius animadvertere queant, Nos illos in partem sollicitu­dinis pastoralis vocare, eorumque adjutorio libenter uti volumus. Quo ex fundamento, quanto majorem in eorum fide, et opera fiduciam collocamus, tanto

Next

/
Oldalképek
Tartalom