Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

ad mendacia, calumnias, et injustitias inducunt, in­­imititias fovent, animum irrequietum efficiunt, et co­ram aliis contemtibilem reddunt. Si igitur quampiam injuriam personalem passi fuerint: eam forti animo dissimulent, ac Deo, velut vitae aeque, ac honoris nostri Domino offerant, indubie fidentes, quod ubi ad ejus gloriam, animaeque suae salutem honor ipso­rum necessarius fuerit, eum omnino sit restituturus. Si autem in juribus ecclesiae suae injustitiam experti fuerint: eam placidis modis per gravium virorum, patrocinium, ac arbitrium reparare nitantur; ac si haec non suffecerint, tandem litem moveant; in qua tamen non personam collitigantis, sed rem tantum persequantur, quin imo eum charitatis, et urbanitatis obsequiis sibi conciliare laborent. Denique in re hac ardua duo proponimus : ut nihil temere, et sine maturo consilio agant, et si viri periti adfuerint, eos consulant; vel, si res moram passa fuerit, ad Nos recurrant. CAPUT XIX. Dc Ludi-Magistris, ct Scholis. Ad curam Parochorum haud postremam spectat, probos, et sufficienter doctos Ludi-Magistros habere. Cum enim horum opera tum in officiis divinis, tum in puerorum instructione uti debeant: experientia certum est, quam magnum detrimentum et servitia divina, et pueri patiantur, si improbos, ac indoctos Ludi-Rectores sortiantur. Quoniam igitur horum conducendorum ratio recentius per „A Magyar országi Püspöki-Kar által megállapított Rendszabá-

Next

/
Oldalképek
Tartalom