Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)
— 157 — lyok“ definita est; cunctos Vice-Archidiaconos, quibus ceu scholarum elementarium per respectivos Districtus Inspectoribus hoc in merito eminens delata est auctoritas, ac Parochos, et Administratores tanquam locales Directores hortamur : ut servatis de lege servandis eo dirigant omnia conamina sua, quo scholis tales praeficiantur Magistri, qui verae religionis, et probitatis testimonium habeant, ac omnino idonei sint tam ad servitia ecclesiae peragenda, quam ad proles instruendas. Praecipue autem Parochi, qui cum iis quotidie versantur, attendant, ut illi honestam, laboriosam, sobriam, et pacatam vitam ducant, in ecclesia pie, ac decore se gerant, et nihil tale seu organo, seu voce canant, aut agant, quod majestatem sacrorum laederet, ac populum offenderet. Invigilent etiam, ut tempore scholarum constanter domi adsint ; pueros diligenter doceant : omni die ad missae sacrificium ordinate eos deducant, et reducant; singulis hebdomadibus binis vicibus, die mercurii, ac sabbathi, in doctrina Christiana erudiant. Verbo tam moderate, provide, ac paterne cum iisdem agant, ne in ullo genere quodpiam scandalum innocentibus praebeant. Urgeant denique parentes, et alios, qui parentum loco sunt, ut proles suas ad scholas diligenter mittant, quo principia verae fidei, ac probae vitae facilius, et melius sibi imprimant, et adminus legere, ac scribere discant. Proles acatholicorum ad scholas catholicas admitti certa inter adjuncta quidem sinimus : sed Parochi, et Ludi- Magistri advertant, ne tales proles catechismum suum, aut alium librum haereticum ad scholas adierant. Hujusmodi enim libros quemadmodum Ludi- Magistris legere, tanto magis alios ex iis docere omnino illicitum, ac sub excommunicatione Papae