Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

— 147 commendamus, ut in Stola, aliisque juribus paro­­chialibus exigendis non sint duri exactores; cum omnibus de iis humane tractent; cum miserabilibus personis misericorditer, ac liberaliter agant, et quan­tum possibile fuerit, praestationes suas domales, seu lecticales quascunque non per se, sed per alios, utpote judices locorum, aut aedituos ecclesiarum colligant. Experientia quippe frequens docuit, eos Parochos, qui propria in persona hujusmodi colle­ctas fecerunt, in varias occasiones contentionum, et subsumtionum incidisse, atque auctoritatem, ac amo­rem apud suos perdidisse. Illud autem omnino ve­tamus, ne ob Stolam, aut aliam praestationem nec­dum solutam sacramenta, aut sacramentalia, exempli causa: introductionem aut sepulturam differant, aut plane denegent. Si namque adversus suos parochi­­anos seu in genere, seu in particulari quampiam querimoniam, ac praetensionem habuerint, suppetit alius modus, ac via vel ad Nos, vel ad Superiores alios saeculares recurrendo justitiam consequendi; nec decet Parochos, ob temporalia per spiritualium privationem suos vexare, ac plectere. CAPUT XYII De Modo agendi cum Acatholicis. Tametsi haereticum hominem post unam, et se­cundum correptionem devitare, Tit. j. v io. et nec ei ave dicere, 2. jtoan. 10. divino eloquio doceamur; quia tamen eam Patriam incolimus, in qua cum acatholicis vivere cogimur: ita nos cum iis conver­sari oportet, ut nec nos ex eorum conversatione

Next

/
Oldalképek
Tartalom