Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)
depravemur,1 nec illi nostra societate offendantur, quin imo aedificentur. Quare Parochi, et parochiarum Administratores tum sibi invigilent, tum fideles suos admoneant, ut cum Acatholicis prudenter, et caute agant, ne ex horum familiaritate aut in fide frigidi, aut in pietatis operibus tepidi evadant. Sermo enim eorum serpit, ut cancer ; 2. Tim. 2. v. /7. et per dulces sermones, ac benedictiones seducunt corda innocentium. Rom. 16. v. 18. Inprimis vero a legendis haereticorum libris tum propter animae suae periculum, tum ob severas Ecclesiae prohibitiones, etiam sub excommunicatione majori Pontifici reservata latas abstineant. Quamvis enim sint in eorum scriptis quaedam,, quae videantur eruditionis, et pietatis speciem habere : nunquam tamen vacua sunt venenis. S. Leo Epist. gg. c. 75. Miscent nimirum recta perversis, ut ostendendo bona auditores ad se pertrahant, et exhibendo mala latenti peste corrumpant. S Greg. I. 5. Mor. c. //. Tristi sane, et quotidiano discimus experimento, eos, qui libris eorum evolvendis incumbunt, primum rerum sacrarum aestimationem deponere, dein in apertum contemtum prorumpere, ac tandem in irreligionem delabi ita; ut nihil credant, et velut brutis, ac meris automatibus simillimi effraenatis suis passionibus dediti vivant. Aeternae quippe veritatis oraculum est: Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris; cum electo electus eris, et cum perverso perverteris. Psalm. /7. v. 26. 27. Caeterum ubi vel necessitas, vel charitas, aut urbanitas poposcerit, cum acatholicis versari, eam Parochi morum gravitatem, et charitatem, ac benevolentiam ostendant, qua sui, et religionis nostrae catholicae aestimationem quamdum in eis excitent. Studeant primum per indifferentem sermonem, et communia humanitatis officia animis