Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)
— 146 — domorum. A quibuscunque aliis autem obsequiis spiritualibus, inprimis a confessione, aut communione paschali, s. viatico, et extrema unctione non solum nihil exigere, verum etiam ad vitandam omnis avaratiae notam nec sponte oblatum acceptare praesumant. Et si alicubi prava consuetudo ab aliis, quam enumeratis quidpiam exigendi, aut accipiendi invaluisset, eam, velut corruptelam, absque mora penitus, et in perpetuum intermittant, ac tollant. In sensu Intimati per Exc. C. R. Ministerium Cultus, et P. Institutionis die 23-a Aprilis a. 1852 Nro 1544/1354 editi stolares competentiae, numerica illarum quantitate, quae in Conscriptione a. 1802 determinata fuerat, immutata manente, inde a i-a Julii a. 1852 in Conv. Mon. persolvendae sunt. — Extranei pro servitiis parochialibus duplam Stolam pendunt, item nobiles — nisi sint Patroni — horumque servi tesserati, tum officiales dominales, et generatim tales, qui a pendendo lecticali immunes sunt. Matrimonio gregariorum militum, praehabito tamen necessario eatenus indultu, citra desumtionem Stolae Parochi, et Administratores assistere tenentur. Int. dd-to 13-ae Oct. 1777 Nro. 5473. Titulo Stolae liberae nonnisi duplam simplicis, seu ordinariae; pro testimoniis autem baptismi, matrimonii, aut sepulturae expedidiendis quantitati occasione visitationum canonicarum determinatae insistatur, in defectu autem talis determinationis taxa Stolae pro occasione administrationis baptismi, copulationis et sepulturae determinata desumatur. Dum autem quis extra parochiam baptisari, copulari, aut sepeliri desideraverit, Stolam quidem competentem suscipiant, sed praeter hanc pro testimonialibus, seu dimissoriis literis nullam solutionem postulent Cunctis insuper magnopere