Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)
— 128 — CAPUT XV. Dc Officiis parochi circa matricás. I. In genere, a) Parochus tenetur per se matricás ducere, exceptionem unice gravis infirmitas legitimat. b) Ea, quae matricis inserenda sunt, cum exactitudine inferantur, contractiones vero et rasurae evitentur; unde si positio erronee inserta corrigenda venit, casus omni occasione Officio Dioecesano insinuetur, et juxta protocollum — quod in Matricula adnotari et in Archivo Parochiali custodiri debet — ab Ejus et jurisdictionis politicae commissariis confectum, correctio suscipiatur, c) Parochus matricás in loco sicco contra incendium praemunito sub sera conservabit, eas alteri non concredet, eo minus extra domum parochialem aufferri permittat. Int. 13 Febr. lySM. d) Idem quovis anno unum exemplar matricarum officio dioecesano et alterum jurisdictioni politicae resignandum conficiet, juxta tenorem legis 1827. §. 23. et utrumque exemplar, cum fine Januarii, medio vice-archidiaconi districtualis, officio Dioecesano resignabit, e) Ex matricis in domo parochiali asservandis parochus petentibus testimonia expediet, quae tanquam documenta publica fidei dignitate, et plena coram jure probandi vi pollent, f) Matricularibus testimoniis in regula stigma 50 xr. apponendum est; exceptio locum habet quoad testimonia matricularia, quae: 1) Pro extraneis via diplomatica petuntur; hic adhuc notare debemus sequentia: „A belga alattvalók részére (az 1871. apr. 30 szerződés) az olasz alatvalók részére (1873. jun. 2°- I9344- sz. Min. rend.) a würtembergi alattvalók részére (1876. márcz. 15.3347. sz. Min. rend.) a svájezi alattvalók