Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)
et commoditas spiritualis, vel temporalis contrahentium ; Matrimonii malitiosa impeditio; necessitas accelerandae copulationis ob multitudinem prolium alterutrius partis, vel respectum oeconomiae Pro dispensatione a bannis in favorem diversarum parochiarum sponsorum de regula Parochus sponsae, diversarum Dioecesium vero utriusque partis Parochus ad respectivum. Ordinariatum recurrit. Cum Matrimonii impedimenta in quibusdam casibus sufficientibus ex rationibus via dispensationis tolli possint; ideo non cohibemus Parochos, et parochiarum Administratores in casibus specialibus, dum videlicet sufficientes svadent rationes, ad Nos pro concedenda, vel procuranda dispensatione ab impedimentis quibusdam recurrere, ad recursus e.tiam tales concernens stygma — 50 xr — adhibeatur, et aetas concernentis sponsi et sponsae accurate exponatur. Sunt autem tales rationes: Defectus, et raritas conjugis pro conveniente Matrimonio extra consanguineos, aut affines; angustia loci, id est, exiguus numerus familiarum in loco degentium, ob quem optio eligendi conjugis exigua est; viduitas alterius partis prolibus gravatae; aetas sponsae superadultae ; defectus dotis; bonum pacis in familia ; conservatio bonorum, seu divitiarum in eadem familia ; excellentia meritorum Ecclesiae praestitorum; item si per Matrimonium lites, aut discordiae in familia serpentes sopiantur; periculum seductionis, aut perversionis; evitatio, aut suppressio scandali, e. g. si ex fragilitate oratores se cognoverint, vel saltem ob nimiam familiaritatem de hoc sit sermo, vel suspicio vulgi, ut si oratori non nubat mulier, mansura sit diffamata, et innupta, item periculum perseverantiae in peccato nisi dispensatio concedatur, nec non