Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

— 103 CAPUT XII. Dc Extrema Unctione. Cum extremo vitae nostrae tempore maximis perdendae salutis periculis expositi simus, clementis­­simus Redemptor noster sacramentum Extremae Un­ction's, velut firmissimum contra omnes inimicos nostros praesidium, et totius christianae vitae, ac poenitentiae consummativum instituit, quod apud Marcum quidem insinuatum, c. 6. v. 13. per jfacobum autem Apostolum, et Domini f ratrem fidelibus commen­datum, et promulgatum exstitit, c. 5. v. 13. 14. Trid. Sess. 14. Doctrina, et c. 1. de Ext. Unet. Omnes igi­tur Parochi, et parochiarum Administratores populo suo studiose explanent, ministrum hujus sacramenti esse Sacerdotem, materiam autem oleum ab Epi­scopo benedictum, quo moribundi quinque sensus unguntur; effectus denique esse gratiam Spiritus s., cuius unctio delicta, si quae sint adhuc expianda, ac peccati reliquias abstergit, et aegroti animam alleviat, et confirmat, magnam in eo divinae misericordiae fidu­ciam excitando, qua infirmus sublevatus, et morbi in­commoda, ac labores levius fert, et tentationibus daemonis, calcaneo insidiantis, facilius resistit, et sanitatem corporis interdum, ubi saluti animae expedierit, consequitur. Trid. Sess. 14. c. 2. de Extr. Unet. Hac de causa suos commoneant, ut quamprimum vitae periculum ani­madverterint, antequam sensibus destituantur, se, aut alium Sacerdotem fine hujus sacramenti suscipiendi advocari curent, ad illud suscipiendum per accura­tam confessionem, et s. viatici sumtionem se parent, atque illud maxima divinae misericordiae fiducia re­­cip'ant. Eximant ab eorum animis falsam prorsus

Next

/
Oldalképek
Tartalom