Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)
— 104 — opinionem, quasi sumta Excrema Unctione aut difficilius resanarentur, aut plane citius e vivis excederent; atque doceant, potius per hujus sumtionem non solum animae se consulturos, sed etiam corporis sanitatem nonnunquam recepturos esse. Dum autem Parochi, et parochiarum Administratores ad aegros vocati fuerint, nuilo sub praetextu tergiversentur, sed omni tempore diurno, et nocturno, sereno et nimboso, commodo, et incommodo itinere summa cum promptitudine accurrant, paterna charitate consolentur, sacramentisque morientium vel absolute, vel conditionate, prout videlicet dispositos invenerint, provideant. Universim namque omnes moribundos, nisi manifesti peccatores fuerint, ad ninus sub conditione absolvant, extreme ungant et Aplicam Benedictionem illis impertiantur eo, quod semper dubitari possit, num per signa vitae, et per ipsos ronchos mortuales haec sacramenta non exposcant. Si enim quovis tempore gregi suo diligenter invigilare, et inservire debent: ultimum certe servitium in mortis articulo quam fidelissime praestare obligantur. Ut autem per Aplicam Benedicationem moriens in articulo mortis plenariam omnium peccatorum suorum Indulgentiam consequatur sequentes requiruntur conditiones: moriens sit vere poenitens et confessus ac s. Communione refectus, vel, quatenus id facere nequiverit, saltem contritus, nomen Jesu, ore si potuerit sin minus corde devote invocaverit et mortem tanquam peccati stipendium de manu Domini patienti animo susceperit. Confessariorum est omnem suam operam impendere, ut ex parte morientis his conditionibus satisfiat. Quod si in hoc genere quospiam desidiosos esse, aut plane ex ipsorum incuria vel sine Baptismo, vel sine morientium sacramentis ali-