Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)
102 — poenitentiae,“ ddto. i. Julii 1741, et „Apostoliéi muneris“ ddto. 8. Febr. 1745, quarum contextus in Extractu sub XIII. in fine ponitur, nec non Decreta S. Congreg. Officii ddto. 21. Aug. 1745 prae oculis habentes attente invigilent; ne dum alienorum peccatorum sordes abstergunt, ipsi iis inficiantur, et unde remedium animae sumere deberent, inde exitium accersant. Unde sicut omnes Confessarios ante exauditionem Confessionum pro lumine, et gratia Sancti Spiritus orare oportet: ita, ut post illam Deum pro se, suisque poenitentibus deprecentur, vehementer hortamur, id unum adhuc adnotantes, quod sponsos cujusdam casuum Nobis reservatorum, qui quolibet anno in Directorio exponuntur, semet accusantes, ubi jam omnia ad nuptias praeparata fuerint, fine praepediendi, quod ex deneganda absolutione facile oriretur, scandali, quivis Sacerdos jurisdictione ordinaria gaudens licite, et valide absolvere possit. Tandem adnectimus Synodi Dioecesanae sub Petro Pázmány Archi-Episcopo Strigoniensi Tyrnaviae a. 1629 celebratae Decretum sequentis tenoris: „Parochi quolibet anno initio Quadragesimae populo fideli casus Episcopo reservatos denuncient; ut, qui aliquo horum flagitiorum se se obstrictum senserit, tempestive de remedio prospiciat.“ Quod occasione catechesium adhibita prudenti cautela fieri oportere, non est, quod moneamus. Volumus etiam, ut in sede confessional) tabella effigatur cum consignatione casuum Nobis reservatorum.