Széchényi Miklós: A Szent György vértanúról nevezett Jaáki Apátság története (Budapest, 1901)
A JAÁKI APÁTSÁG KIADATLAN OKLEVELEI 71 III. 1388 február 27. Nos Maria dei gratia regina Hungáriáé, Dalmatiae, Croatiae, memoriae commendantes tenore praesentium significamus quibus expedit universis, quod serenissimo principe domino Ludovico, condam dei gratia illustrissimo rege Hungáriáé, Poloniae, Dalmatiae etc. gloriosae et laudandae recordationis, genitore nostro charissimo, volente domino coeli, cujus nutu omnia reguntur et disponuntur, absque prole masculino de medio sublato, nobisque jure successoris et ordine generationis coronam et solium dicti regni Hungáriáé ac sceptra regiminis ipsius genitoris nostri feliciter adeptis fidelis noster vir religiosus frater Michael, abbas monasterii sancti Georgii de Jak, nostrae serenitatis veniens in conspectum, exhibuit nobis quasdam literas patentes condam serenissimi principis domini Caroli regis Hungáriáé, avi nostri charissimi faelicis recordationis super quadam gratiae praerogativa per ipsum dominum Carolum regem praedicto monasterio sancti Georgii in eo, ut possessiones, quas praenominatum monasterium adtunc habere demonstrabatur, aut abinde in futurum per ipsius domini Caroli regis restitutionem habere potuisset, nullus omnino hominum tam ratione jurispatronatus, quam ratione alicujus juris dominii in parte vel in toto, in redditibus vel servitiis, pro se aliquid potuisset aliquomodo vendicare, nec manus suas intromittere ad easdem, facta confectas, tenoris et continentiae per omnia infrascriptae, supplicans apud nostram majestatem, ut easdem praesentibus literis nostris patentibus de verbo ad verbum inseri et transcribi faciendo, praemissamque gratiae praerogativam innovando acceptare, approbare, ratificare, ac pro eodem monasterio et fratribus in eodem deo jugiter famulantibus dignaremur perpetuo confirmare. Quarum tenor talis est: Nos Carol us etc. Nos itaque praemissis et devotis supplicationibus praedicti fratris Michaelis abbatis de Ják nostrae per ipsum humillime porrectis majestati reginali pietate exauditis clementerque admissis, praedictas literas patentes ipsius condam domini Caroli regis praesentibus de verbo ad verbum inscriptas acceptantes, approbantes et ratificantes, ac praemissae gratiae praerogativam in tenoribus earundem expressam innovantes, praedicto monasterio sancti Georgii de Ják et fratribus in eodem domino jugiter famulantibus, de consensu et beneplacita voluntate serenissimae principissae dominae Elisabeth, praemissa dei gratia reginae Hungáriáé, Poloniae, Dalmatiae etc., genitricis nostrae eharissimae, ac praelatorum et baronum nostrorum consilio praematuro, perpetuo valere confirmamus praesentis scripti patrocinio mediante. Datum Budae feria quinta proxima post dominicam reminiscere anno millesimo trecentesimo octoagesimo octavo. I. Lipót 1669 szeptember 23-iki átiratában a gróf Erdó'dy-család monyorókeréki levéltárában, Fasc. 22. Nr. 1099.