Géfin Gyula (szerk.): A szombathelyi egyházmegye története II. 1777-1929 (Szombathely, 1929)

Ötödik rész: Dr. Boda János: A rk. iskolaügy fejlődése

Summo illo Iure Patronatus, quod qua Apostolica Regina Hungáriáé in conferendis, et pro ratione necessitatis, ac Uti­litatis publicae dirigendis Beneficiis ecclesiasticis, regulandis­­que Dioecesibus, ac Capitulis optimo lure habere, et exercere dignoscimur; atque pro ea, qua in maius Incrementum domi­nantis in antelato Apostolico Regno Nostro Hungáriáé Ortho­doxae Fidei, et Dotationem Cleri, ac Ministrorum Ecclesiae DEI constanter ferimur Pietate, Vigilantia, et Sollicitudine, ut nempe Necessitati praevia ratione per Nos aucti Capituli Sabariensis quaqua ratione succurramus; idcirco Beneficii Ecclesiastici, Prioratus quippe olim Beatae Mariae Virginis de Papocz per Nos dismembrati, et in parte mediantibus alte­rius Ordinis benignis Fundationalibus Nostris neo-erecto Capi­tulo Collegiatae Ecclesiae Soproniensis clementer collati, dimi­diam Possessionem Papocz, integram Possessionem Szent- Péter, nec non Praedium Csonkás, omnia Comitatui Castri­­ferrei ingremiata simul cum cunctis Appertinentiis, Terris scilicet arabilibus, cultis, et incultis, Agris, Pratis, Pascuis, Campis, Foenetis, Hortis, Pomariis, Silvis, Nemoribus, Du­metis, Virgultis, Extirpaturis, Montibus, Collibus, Vallibus, Vineis, et earum Promontoriis, Fluviis, Aquis, Piscinis, Pisca­turis, Pisciumve Clausuris, et Aquarum decursibus, Molendi­nis, et eorundem Locis, Educillis item, et Macellis; generaliter vero quarumlibet Utilitatum, Obventionum, Redituum, et Pertinendarum suarum Integritatibus, quovis Nominis Voca­bulo vocitatis, sub suis veris Metis, et antiquis Limitibus exi­­stentibus, ad praedictam dimidiam Possessionem Papocz, in­tegram Possessionem Szent-Péter, nec non Praedium Csonkás, Comitatui Castriferrei adjacens, de Iure, et ab antiquo spectan­tibus, et pertinere debentibus, ubicunque sub sacra praerepetiti Regni Nostri Hungáriáé Corona existentibus, et habitis, eidem Capitulo Cathedralis Ecclesiae Sabariensis ea lege assignan­dum, et conferendum esse duximus, ut supra specificata Prio­ratus Papoczensis Bona per toties memoratum Capitulum Sabariense hactenus possessis Bonis (Titulo dismembrati Prio­ratus hujus per Canonicum, Columnas sequentem, pro per­petuis temporibus retento) plene, et ex integro incorporentur, ex proventibus autem communibus Capitularibus Lectori, et Cantori praeter Simplicem Canonicalem Portionem singulis Annis cuilibet ducenti floreni praestentur; Congrua vero duo-493

Next

/
Oldalképek
Tartalom