Géfin Gyula (szerk.): A szombathelyi egyházmegye története II. 1777-1929 (Szombathely, 1929)
Ötödik rész: Dr. Boda János: A rk. iskolaügy fejlődése
rum, Canonicorum, Columnas sequentium, in Stallo nempe ultimorum, et quidem singuli Canonici ducentis florenis annue minus, ac reliquorum Canonicorum defigatur; praeterea autem dictum Capitulum Sabariense ex rementionatarum Possessionum, et Praedii Reditibus, ita, sicut ex aliis Capitularibus Bonis, Obligationibus Capitularibus, et signanter Chori Ecclesiastici intertenendi, sed et aliis normaliter benigne praescriptis Oneribus rite satisfacere debeat, et teneatur; Imo assignamus, conferimus, donamus, et fundamus perpetuo, et irrevocabiliter tenendum, possidendum, habendum, pariter et usuandum: Dum igitur salutarem hanc fundationem animo deliberato, et de Plenitudine Potestatis Nostrae Regiae, qua Summa in praefato Regno Nostro Hungáriáé Ecclesiarum DEI Patrona, pro solita Nostra in DEUM pietate, et ad majorem cultus Divini Promotionem, Orthodoxaeque Religionis Propagationem, prout et Cleri (cujus devotis ad DEUM Precibus et suffragiis fausta, et felicia suscepti Regiminis Gubernacula, prosperitatem Armorum, et secundos adversus Hostes Victoriarum Successus, Imperiique, ac Augustae Domus Nostrae Felicitatem ulterius quoque Nos consecuturas pie confidimus) commodorum Incrementum constanter directa Cura, Sollicitudine, et Vigilantia Nostra benigne instituimus; una nihil prorsus ambigimus, quin Nostri quoque in Regimine Successores pientissimam liancce Ordinationem Nostram non modo adimplere, quin potius eandem pro ratione Circumstantiarum novis etiam Gratiis, et Favoribus augere omnimode adnitantur. Quapropter benigne praecipimus, et mandamus, quorum interest, vel in futurum intererit, Universis, quatenus praesentem salutarem Fundationem, et Ordinationem Nostram in quibusvis evenire queuntibus Casibus adamussim observare noverint, neque eidem sub Incursu Indignationis Nostrae Regiae quaqua ratione contravenire praesumant. In quorum maius robur, firmitatemque perpetuam hasce secreto majori Sigillo Nostro, quo, ut Regina Hungáriáé Apostolica utimur, impendenti communitas extradandas esse duximus Literas Fundationales. Datum per Manus Fidelis Nostri Nobis sincere dilecti Spectabilis, ac Magnifici Comitis Francisci Eszterházy de Galantha, Perpetui Comitis in Frakno, Aurei Velleris, et una Insignis Ordinis Sancti Stephani Regis Apostolici Magnae Crucis Equitis, Camerarii, Consiliariique Nostri Actualis Intimi, Comitatus Mossoniensis Supremi Comitis, Curiae 494