Püspöki körlevelek 1938 (Szombathely, 1939)

- 41 — mitti. Huiusmodi tabernacula ,,de securitate" (ita­­lice di sicurezza) nuncupantur. Ad quamlibet vero dubitationem auferendam quoad legum liturgicarum observantiam in hisce conficiendis tabernaculis attendatur responsio S. R. C. diei 1 April. 1908 ad preces sibi porrectas nomine Ordinariorum Provin­ciae ecclesiasticae Milwaukien. in America sept, a quodam Sacerdote, qui pro adprobatione exhibuerat novum tabernaculum solidissime extructum et qui­dem ita confectum ut nullimode repugnaret neque rubricis Ritualis Romani, neque eiusdem S. C. de­cretis: „Communicetur sacerdoti oratori responsum S. R. C. in casu simili datum sub die 18 Martii 1898: nempe finem inventoris esse laudandum, nego­tium vero in casu et ad effectum de quo agitur, spec­tare ad ipsos locorum Ordinarios." Pariter in una Superioren,, de nova quadam cusiodia Ssmi Sacramenti: Revmus Episcopus, quo securius procederet in approbando quodam taber­naculo, a S. R. C. reverenter expetivit: „an satisfa­ciat regulis liturgicis descripta forma ostii semicir­cularis, quod globulis impositum sine cardinibus vol­vitur, ita ut ex hac parte nihil obstet quominus ab Episcopo sacerdotibus commendetur, vel debeat ta­bernaculum instrui ostio vel ianuis, quae cardini­bus adhaereant atque ita volvatur"; et S. Rituum Congregatio, requisito Commissionis Liturgicae suff­ragio, propositae quaestioni ita die 8 Maii 1908 res­pondere censuit: „In casu, per se nihil obstare, de cetero ad Revmum Episcopum." Equidem adhibitis hisce ciboriis solidissimis altero efficaci praesidio consulitur custodiae Ssmae Eucharistiae. Porro Sacra haec Congregatio onus non imponit huiusmodi comparandi tabernacula in ecc­lesiis, quae ordinariis sunt instructae ciboriis, dum­modo reapse securitatis idonea praebeant argu­menta, quamvis suadeat ut ea adhibeantur in ecc­lesiis noviter aedificandis: id vero enixe commen­dat Excmis Episcopis ut, pro eorum zelo erga Ssmum Sacramentum, pervigilent caveantque ut et ordinaria ciboria , quae usui sunt in ecclesiis eorum dioece­sis, eam prae se ferant soliditatem ad omne pericu­lum sacrilegae profanationis arcendum, illaque se­verissime amoveant tabernacula quae omnimodam certitudinem non ingerant de huius periculi absentia, 5. — b) „Tabernaculum tam sedulo est custo­diendum ut periculum cuiusvis sacrilegae profana­tionis arceatur.“ Non sufficit ut in loco consistat custos, satis non est ut ciborium tali sit praeditum fiimitate ut neque terebra transfodi possit neque scalpro disiungi atque claustris adeo validis sit munitum, ut clavibus quoque adulterinis nequeat re­serari: tertium praesidium a iure requiritur: sedula custodia. Porro haec vigilantia, continuo exercenda, plurimas complectitur cautelas et communes et extra­­oidinarias, prout postulant locorum et temporum adiuncta. Quod vero attinet ad custodem, hic, licet sit optandum ut sit clericus, immo sacerdos, non pro­hibetur quod sit laicus, modo clericus respondeat de clavi, qua est reserandus locus ubi Eucharistia asservatur. Hunc prope locum moretur oportet diu noctuque, adeo ut celeriter compareat quando casus ferat, seu continenter vigilantiam exerceat: nunquam ecclesiam deserat tempore quo haec fidelibus patet et ab his magis deserta relinquitur, idque pressius est urgendum in urbium ecclesiis, ubi fures uti tales fidelibus ignoti per templa vagantes peregrinorum aut mendicantium habitu perattente momenta aucu­pantur, quibus vigilantia intercipitur et motu celer­rimo, veluti ictu oculi, sacrilega furta perpetrant; aut loca invisunt, fores, fenestras, cancellos, ianuas, praesertim haud principales, accurate rimantur diur­no tempore ut dein nocturno ad exeeutionem impro­bum consilium demandare pertentent. Quod si ra­rius accidit in pagis, ubi praesentia personae extra­neae ibique haud cognitae, quae ecclesiam circumeat et ingrediatur, facilius animadvertitur suspicionem­que ingerit in sacerdotibus atque fidelibus, id non relevat tamen parochum rectoremve ecclesiae ab obligatione Eucharistiae custodiendae, cuius ratio modusque ipsius prudentiae relinquitur inspectis loci adiunctis, e. g. tum per se ipse aliquoties in die ecclesiam invisendo, tum vigilantiam per diem com­mittendo probatis personis circum morantibus, tum privatam paroecianorum visitationem Ssmi Sacra­menti praestituendo variis diei horis peragendam. Attente debet invigilari etiam operariis cete­­risque personis, quae laboris intuitu aliisve de cau­sis ecclesiam, sacrarium, sacerdotis custodisve do­mum eisdem contiguam frequentant. Nec sedula custodia Ssmi Sacramenti a iure piaescripta remittenda erit tempore nocturno, quan­do ecclesia est obserata. Praecipuae cautiones au­tem pro nocturnis horis adhibendae, quas prudentia requirit, ordinariae seu iugiter adhibendae tum pro Ssma Eucharistia tutanda tum pro praecavendis di­reptionibus sacrorum vasorum, tabularum, eleemo­synarum atque supellectilium ecclesiae, recensentur: 1° omnes ecclesiae fores communiantur, quatenus necessitas postulet fierique possit, firmis valvis, va­lidis claustris obicibusque et quidem ita ut ab inte­riore ecclesia clavibus aperiri dumtaxat queant, fe­nestrae vero transennis vel clatris; 2° accurate est inspiciendum quoties vespere ecclesiae obserantur ne quis homo malevolus includatur; 3° officium ecc­lesiae claudendae eiusqua claves committantur per­sonis omni suspicione maioribus, praecipue vero vino non deditis. Hisce cautelis aliam valde commenda­tam addere velimus, quae in dies usitatior evadit quaeque utile nonnunquam praebet auxilium ad praecavenda furum molimina, ubi usui est: nemple collocationem opportunis in locis tintinabulorum vi electrica pulsandorum, dum portae aperiantur, vel caedem aut tabernaculum aut altare aut mensa aut candelabra tanguntur, quorum ope sacerdotis custodisque attentio repente provocatur; aut specia­les electrici apparatus, qui ecclesiam repente illumi­nent custodemque de furum praesentia statim cer­tiorem faciant: hi tamen apparatus, ut optatum con­sequantur finem, erunt scite et ingeniose tegendi, ita ut quamlibet adimant furum suspicionem, quotidie­­que inspiciendi ut suo munere apte fungantur. Specialis extraordinaria providentia demum prostat in § 3 relati canonis: „gravi aliqua suadente causa ab Ordinario loci probata, non est vetitum Sanctissimam Eucharistiam nocturno tempore extra altare super corporali tamen in loco tutiore et de­centi, asservari, servato praescripto can. 1271.“ Hic locus de more est sacrarium, dummodo reapse sit locus tutior et decens, vel arca solidissima et op­time clausa (italica cassaforte), si haec sit praefe­

Next

/
Oldalképek
Tartalom