Püspöki körlevelek 1938 (Szombathely, 1939)

— 42 renda, muro inserta in quodam ecclesiae pariete. Quodsi nec ecclesia nec sacrarium necessariam per­hibeant securitatem, Eucharistia poterit retineri in alio loco tutiore, etiam privato: tunc parocho est cura adhibenda ut debita reverentia et honore Ssmum Sacramentum custodiatur neque minuatur fides fidelium in praesentia reali, In huiusmodi vero asservatione Ssmae Eucharistiae Sacrae Species non sunt corporali dumtaxat contegendae, sed semper in vase seu pyxide includendae (Cfr. cit. decr. Alto­­nen., not. 2.): insuper cum e ciborio ecclesiae edu­cuntur aut ad ipsum referuntur, opus est ut sacer­dos superpelliceo et stola sit indutus eumque cle­ricus comitetur lumen gestans saltem regulariter. Curandum est praeterea ecclesiarum rectoribus ad furta praecavenda ut in tabernaculis, quantum fieri possit, non reliquantur pyxides et vasa sacra magni pretii, unde cupiditas audaciaque furum ma­gis elliciatur: quum haec vasa occasione quarundam sollemnitatum adhibentur, valde est optatundum ut tempore postremae Missae purificentur et loco tuto reponantur, qui sacrarium non sit; particulae vero, quae seperfuerint, in ordinaria pyxide collocentur. Pariter abstineant a decorando altaria et sacra simu­lacra sculpta vel picta (eademque assidue decorata servando publico cultui exposita) eximiis muneribus votivis, qualia sunt aurei et argentei anuli, catellae, monilia, inaures, margaritae et similia: quod si id facere praestet occasione cuiusdam diei festi, eodem exacto, ea munera ab ecclesia satagant removere causamque remotionis probe fideles edocere. 6. — c) „Clavis tabernaculi diligentissime a sa­cerdote custodiatur." Omnes cautelae, quas hucus­que recensuimus, ad irritum redigentur si, quod po­tissimum in hac re est curandum, clavis tabernaculi caute non custodiatur, ut expresse cavet can. rei. § 4, gravi conscientiae onere adiecto sacerdoti, cu: haec est custodia commissa. Ut huic diligentissima'i custodiae canone praescriptae ab ecclesiae rectore satisfiat, ipsi districte praecipitur ut clavis teberna culi nunquam super mensa altaris aut in claustro ostioli relinquatur, ne tempore quidem quo mane divina officia ad Sacramenti altare et Sanctissimae Communionis distributio peraguntur, praesertim »i hoc altare haud in conspicuo sit. Hisce vero absolu­tis, clavis vel ab ecclesiae rectore domi custodiatur aut ab ipso continenter gestetur, amissionis periculo remoto, vel in sacrario, et quidem in loco tuto ti secreto, reponatur altera clavi claudenda, quam al­teram elavem uti supra rector tueatur. (Cfr. Encyei. litt, iussu Benedicti XIV. edit, a S. C. EE. et R.R.. die 9 Febr. 1751.) Sedulo perpendant sacerdotes Ssmae Eucharis tiae custodes officium custodiendae diligentissim clavis S. Ciborii esse grave, prout aperte ostendant finis ipsaque verba legis. Sacerdos cui ius et officium ordinarie et per se competit custodiendi elavem, est rector ecclesiae vel orotorii: quodsi discedat, po­test et debet pro tempore absentiae alii sacerdoti commitere custodiam; et si elavem in sacrario >eti­­neat sub alia clavi, potest hanc tradere aedituo, pro tempore quo ipse abest et clavis tabernaculi neces­saria esse queat: quod praxis ubique recepta mani­feste confirmat. Si agitur de ecclesia paroeciali. cla­vis parocho custodienda est; si de ecclesia cathedrali aut collegiali, quae simul sit paroecialis, ad Capitu­lum spectat custodire Ssmam Eucharistiam, et a iter a tabernaculi clavis apud parochum servari debet (can. 415. § 3 n. 1.) Ad parochum pertinet exclusivam ius retinendi elavem tabernaculi, etsi in ecciesia paroeciali erecta sit confraternitas. In ecclesis r.on paroecialibus ubi ex A. Sedis induito asservatur, custodienda est capellanis seu rectoribus, nunquam laicis, etiamsi patroni sint: sine apostolico indullo laici per se elavem ciborii retinere nequeunt. 7. — Specialia veniunt adnotanda de custodia clavis tabernaculi is ecclesiis monialium vel religio­sarum et in piis seu religiosis domibus mulierum. Inspecto primum statuto can. 1267 quo Ssma Eucha­ristia, revocato quolibet contrario privilegio, custo­diri nequit in religiosa vel pia domo nisi vel in ecc­lesia vel in principali oratorio, nec apud moniales intra chorum vel septa monasterii, id dein alte in mente Ordinariorum residere debet atque adamus­­sim exsecutioni demandari, elavem S. Ciborii non esse custodiendam inter septa monasterii. (Cfr. S. R. resolutio diei 2 Maii 1878 ad VI (decretum n, 3448.), Emus Card. Petrus Gasparri op. cit., 266, n. 998.). Ipsa est igitur in posterum asservanda jn sacrario ut praesto sit quoties necessitas postulet, atque, ex­pletis ecclesiae sacris functionibus ac praesertim nocturno tempore, in loco tuto, solido atque secreto reponenda, et quidem duabus obserato clavibus, qua­rum altera communitatis antistitae est custodienda per se ipsi aut per vicariam et altera moniali cui­dam, puta sacrario addictae, adeo ut utriusque con­cursus ad reserandum locum, de quo supra, requi­ratur. Huiusmodi praescriptum probe inspiciant Exemi Episcopi et in eodem exsequendo rigide se ierant, quacumque personarum acceptione postha­bita, ut praecaveantur abusus atque irreverentiae, quae secus redundare possunt in Ssmam Eucharis­tiam. 8. — Quod attinet ad oratoria seminarii et col­legii ecclesiastici, ephebei pro iuvenum utriusque sexus religiosa eruditione atque institutione noso­comii aliusque id genus hospitii quae potestate Ssmae Eucharistiae asservandae fruantur, tabernaculi clavis custodienda erit rectori seu moderatori eorundem, si sacerdos sit, secus spiritus directori aut cappel­­laro de more Missae celebrationi sacrisque fun­ctionibus peragendis addicto, ipsique studiose est curandum ne eadem ad aliorum manus perveniat. 9. — Quod demum refert ad privata oratoria, quae ex apostolico induito facultate pollent Ssmam Eucharistiam asservandi, ciborii clavis custodiri so­let in sacrario potius cura familiae quam cappel­­leni (Emus Card. P. Gasparri, op. cit., II, 267, n. 999.); at, si Episcopo praestare videatur ut clavis indultario custodienda non tradatur, eam aut sacer­doti celebranti committat, praesertim si hic stabiliter sacrum ibi litet, aut parocho deferat, sin­gulis deinde vicibus, si commode potest, sacerdoti celebraturo exhibendam. Indultariis laicis quos cla­vis custodia manet, in memoriam revocandum est, clericis vero quacumque dignitate fulgentibus per­pendendum, grave sane officium ipsis impositum esse vigilandi ne clavis ad cuiusquam manus perve­niat etiam de ipsorum familia vel famulatu. 10. — Sacram Congregationem non praeterit enunciatas cautelas propositum finem plene haud esse assecuturas, nisi Exemi Episcopi locorumque

Next

/
Oldalképek
Tartalom