Püspöki körlevelek 1934 (Szombathely, 1935)
g; n SJ 2024. sz Jubil. szente fakultások vonalk. instrukció 5 A S. Poenitentiaria a jubileumi szent^‘évet az egész világra kiterjesztő „Quod superiori anno“ kezdetű apostoli konstitucióhoZ; • „Monita“ címmel a jubileum idejére engedélyezett különféle facultásokat értelmező instrukciót adott ki, amelynek főbb pontjait a következőkben közlöm T. Papságommal: ( I. Noscant imprimis in compertoque habeant confessarii se extraordinariis hisce facultatibus uti posse dumtaxat erga poenitentes, qui ad confitendum accedant ea mente et sincera voluntate ut Jubilaei veniam consequantur, attamen si poenitens mutato proposito, ab acquirenda indulgentia Jubilaei destiterit, atque cetera opera imperata intermiserit, omnes absolutiones censurarum, si eas excipias, quae ad reincidentiam datae sint, itemque commutationes et dispensationes concessae in suo robore permaneant. Confessarii his facultatibus in foro interno etiam extra-sacramentali uti possunt, dummodo de peculiaribus facultatibus ne agatur pro quibus forum sacramentale expresse requiratur. Parochi tamen peculiarem facultatem habeant iubilares visitationes dispensandi, contrahendi ac commutandi ad normam Const. „Quod superiore anno“ sub n. IX. 10., non modo cum de poenitentibus agitur, sed etiam cum de singulis fidelibus singulisque familiis paroeciae suae. II. Facultas absolvendi a peccatis et a censuris ac dispensandi ab irregularitatibus anni celebrationem semel tantummodo cum eodem paenitente exerceri queat, cum scilicet ipsémét iubilarem veniam primum lucretur itemque tum solummodo, cum paenitens ab alio confessario a die octava Paschatis huius anni a peccatis et a censuris absolutus iam non fuerit vel ab irregularitate dispensatus (cfr. Const. „Quod superiore anno“ sub nr. IX. 13). Itaque summopere necesse est confessarios, ut munere suo rite fungantur, a quolibet paenitente hisce peccatis, censuris, vel irregularitate irretito exquirere: 1. utrum iam iubilarem veniam, a die octava Paschatis huius anni lucifecerit necne; 2. quodsi eam non lucrifecerit, num, anno piaculari vertente, a peccatis vel a censuris reservatis iam absolutus fuerit; atque id ipsum tum requirat, cum paenitens se sistat aliqua irregularitate irretitus. Etenim si ipse a die octava Paschatis huius anni vel iam iubilarem veniam lucratus fuerit, vel iam fuerit a peccatis aut a censuris absolutus, vel denique ab irregularitate dispensatus, absolutionem et dispensationem eiusmodi iterum obtinere non potest. III. Confessarii praediscant ac memoria teneant indicem peccatorum, censurarum, paenarum impedimentorumque omnium, quorum absolutio, vel dispensatio in facultatibus sibi concessis non comprehenditur; si qua, autem eiusmodi occurrerint, meminisse eos oportet non aliter posse se poenitenti providere, quam iis religiose servatis quae Codex praescribit can. 2254, 2290, 1045. § 3. IV. Non praetermittant suam cuique paenitenti salutarem poenitentiam sacramentalem imponere. V. Si quis in occultas censuras ob partem quoquo modo laesam inciderit, eum ne ante absolvant, quam parti laesae, etiam scandalum reparando damnumque sarciendo, satisfecerit; aut saltem si eiusmodi satisfactionem praestare ante non possit, vere graviterque promiserit se, cum primum licuerit, satisfacturum. VII. Ad peccatum quod attinet, per can. 894. reservatum ratione sui, confessarii absolutionem ne impertiant nisi paenitens falsam denuntiationem formaliter retractaverit, et damna, si qua inde secuta sint, pro viribus reparaverit, imposita insuper gravi et diuturna paenitentia. V.