Püspöki körlevelek 1934 (Szombathely, 1935)

- 18 -X. Cum de votorum commutatione agi­tur, id latiore quadam ratione accipiatur, ita quidem ut confessarii, pro sua ipsorum pru­dentia, in opera etiam minoris meriti vota commutari possint. XII. Ad facultatem, quod attinet sacras visitationes commutandi vel dispensandi, haec animadvertenda sunt: 1. Cum aliquis dispensationem obtinue­rit unam vel alteram ecclesiam aut oratorium invisendi, nulla facta obligatione aliam eccle­siam vel oratorium per commutationem visi­tandi, noverit idem sacras vsitationes duode­cim semper habendas esse, quae proinde in reliquis ecclesiis vel oratoriis fieri debent. 2. Si quis vero, praeter dispensationem alicuius ecclesiae visitandae, sacrarum etiam visitationum numeri imminutionem petat, confessarii tot preces eidem recitandas prae­scribant, quot visitationes dispensatae fuere; qua quidem preces haud absimiles illis esse debent quae in sacris visitationibus adhiben­tur. Proposito ab Excmo Episcopo Busodu­­censi, nomine etiam ceterorum Ecmorum Episcoporum provinciae ecclesiasticae neer­­landicae, sequenti dubio: Utrum permitti possit in ecclesiis populo praelegi pericopas liturgicas Epistolarum et Evangeliorum secundum versionum non ex „veteri vulgata latina editione“, sed ex texti­bus primigeniis sive graecis sive hebraicis? Pontificia Comissio de Re Biblica ita re­spondendum decrevit: Negative; sed versio Sacrae Scripturae christifidelibus publice praelegatur quae sit confecta ex textu ab Ecclesia pro sacra litur­gia approbato. Die autem 30. Aprilis 1934. in audientia infrascripto Consultori ab Actis benigne con­cessa, SSmus D. N. Pius Pp. XI. praedictum responsum ratum habuit et publici iuris fieri mandavit. Joannes Baptista Frey, C. S. Sp 'j Consultor ab Actis. (A. A. S. XXVI. num. 8.) 2025. sz. Decretum de usu versio­num S. Scrip­turae in ecclesiis. 3. Si quis interdum, animo sacras visita­tiones rite peragendi, ad ecclesiae fores per­venerit, aditu ad iam clauso vel quavis de causa impedito, tum satis erit ad easdem fo­res praescriptas preces recitare At visitatio pia ac devota sit oportet, id est facta animo Deum colendi; quem quidem animum ipsa exterior reverentia aliquo modo patefaciat. 4. Vocales preces, quae praescribuntur alternis etiam vocibus recitari possunt. Mutis vero can. 936. consulitur. XIII. Cum quatuor ecclesiarum visitatio non sit opus per se praeceptum, sed tantum­modo iis impositum, qui libere velint Jubi­laei veniae participes fieri, id visitationis onus, quotiescumque a confessariis privile­­giatis debet, ex rationabili causa, totum vel ex parte paenitentibus remitti, ne commute­tur in alia opera, quae ad peragenda paenitens, sit alio obligationis propriae dictae titulo ad­­strictus. XIV. Confessio et Communio ad lucran­dum piacularis anni veniam imperatae nihil refert utrum visitationibus quatuor ecclesia­rum antecedant, an interponantur vel succe­dant; unum refert et necesse est, ut postre­mum ex praescriptis opus, quod etiam com­munio esse potest, in statu gratiae ad can. 925. §. 1. compleatur. Neminem latet quo pietatis studio, iubi­­lari hoc anno undevicesimo Reparationis nostrae exeunte saeculo, christifideles cura­verint, specialissima veneratione ac cultu ! sacras imagines Jesu Christi cruci affixi pro­sequi, utpote aptissimas ad excitandum in eorum animis, cum memoria Dominicae Pas­sionis, paenitentiam suorum peccatorum vi­taeque emendationem. Profecto haud poterat non summopere j laetari Beatissimus Pater, qui hac praesertim 1 de causa Jubilaeum extraordinarium indixe­­■ rat, de tanto pietatis ac amoris in Christum Redemptorem incremento; imo ardenti flag­­: rans desiderio hos pietatis sensus erga Do­minicam Passionem in populo christiano, quantum possibile Ipsi foret, fovendi ob uber­rimos spirituales fructus qui exinde sperari queunt, in audientia die 19. Januarii proxime elapsi infrascripto Cardinali Poenitentiario Maiori concessa, haec quae sequuntur sta­tuenda decrevit. Scilicet benigne excipiens plurium supplicationes qui petebant, ut pecu­liaribus Indulgentiis augerentur sive apprime agnita oratio quae incipit „En ego, o bone ac dulcissime Jesu ..sive oratiuncula „Adora­mus Te, Christe ..toties a fidelibus iubilar hoc anno pie repetita, alteri precationi „En 2026. sz. Preces indulgentiis ditatae.

Next

/
Oldalképek
Tartalom