Püspöki körlevelek 1917 (Szombathely, 1918)

76 — parte dioecesis censtbunt expedirej saltem dominicis et solemnioribus diebus festis... sacras Scripturas divinamque legem annuntient. Nullus autem saecularis, sive regularis, etiam in Ecclesiis suorum Ordinum, contradicente Episcopo, praedicare praesumat. Quod plane in novo ecclesiastico Codice confirmatur can. 1327., 1328. et 1337. 2. Cum igitur ad episcopum loci Ordinarium praedicandi munus praecipue spectet cumque ad eumdem pertineat assumere ac deputare, qui ipsum substituant proque ipso suppleant in hoc gravissimo ministerio, etiam specifice in casu quo praedicationis im­pensae aut ex iure aut ex consuetudine, ab iliis sint persolvendae ; nullus nec valide nec licite eligere aut advocare concionatorem quemqiam etiam pro ecclesia propria ; nullusque de clero sive saeculari sive regulari, huiusmodi invitationem licite acceptare poterit, nisi intra limites ac modos in sequentibus articulis statutos. 3. Parochi, vi missionis habitae in eorum electione, sicut ad confessiones exci­piendas habilitantur, ita etiam facultate concionandi gaudent, salva quidem lege resi­­dentiae salvisque conditionibus ceteris, quas Ordinarius necessario vel utiliter apponen­das censuerit. Idem de Canonico Theologo dicendum quoad lectiones Scripturae Sacrae. 4. In reliquis casibus universis, ad praedicandum populo fidelium in publicis templis vel oratoriis, etiam regularium, et a sacerdotibus etiam regularibus, necesse est ut facultas obtineatur ab Ordinario dioecesis. 5. Huiusmodi facultas, ad normam eorum quae in Codice praescribuntur can. 1341. § 1. et 2., petenda est: a) a prima Capituli dignitate, audito tamen Capitulo, pro praedicationibus, quae ex lege vel voluntate Capituli fiant in ecclesia propria ; b) a Superiore regulari, servatis respectivi Ordinis vel Congregationis regulis pro ecclesiis religionum clericalium ; c) a parocho pro ecclesia parochiali aliisque ecclesiis ab ea depedentibus ; d) et si agatur de parocho ecclesiae spectantis ad Capitulum vel ad Ordinem religiosum, ab eodem parocho pro concionibus quae ab ipso pendent, secluso Capituli vel religionis interventu ; e) a sacerdote primicerio vel capellano confraternitatis cuiuslibet pro ecclesia propria ; f) a sacerdote ecclesiae rectore, quique sacras ibidem functiones de iure peragit, pro omnibus ecclesiis aliarum corporationum moralium non clericalium, aut religionum laicalium, monialium, privatorum. 6. Ad tramitem decisionum S. C. Concilii in Sutrina. 8. maii 1688., et in Bi­­pana, 21. maii 1707. qui praedictam facultatem postulat, debet tantum concionatoris nomen proponere, idque subordinate ad beneplacitum Ordinarii, qui solus uti potest verbis eligimus et deputamus ad postulationem N. N., etc. 7. Postulatio ad obtinendum concionatorem aliquem facienda est tempore utili et opportumo, ut Ordinarius commode queat informationes necessarias de eiusdem per­sona habere (Codic., can. 1341. § 2): hoc autem tempus, generatim loquendo, haud erit inferius duobus mensibus, uti iam statuit S. C. Concilii in Theanen., 19. április 1728. et 30. április 1729 ; salva tamen Episcopis facultate tempus aliud statuendi etiam brevius pro genere et gravitate praedicationis et pro qualitate concionatoris, dioecesani vel extradioecesani. 8. Quicumque, obligatione petendi facultatem posthabita, sacerdotum quempiam

Next

/
Oldalképek
Tartalom