Püspöki körlevelek 1917 (Szombathely, 1918)

— 77 — ad condonandum invitaverit ; itemque sacerdos quilibet, qui tali modo invitatus scien­ter acceptarit et concionatus fuerit, puniendi sunt ab Ordinario poenis eius arbitrio sta­tuendis, non exclusa suspensione a divinis. 9. Facultas praedicandi, quando agitur de concionatore extradioecesano scripto tribuenda erit, designato etiam loco et genere praedicationis, pro quibus concessa fuerit. 10. Ordinarii, onerata graviter eorum conscientia, facultatem condonandi nemini concedent, nisi prius ipsis constiterit de illius pietate, scientia et idoneitate secundum praescriptiones, quae sequenti capite tradentur: si vero agitur de sacerdotibus extra­­dioecesanis vel de religiosis cuiuscumque Ordinis, nisi prius respectivum Ordinarium, et Superiorem interpellaverint ac responsionem favorabilem habuerint. 11. Ordinarius et Superior regularis, qui ab alio Ordinario de informationibus interrogati fuerint circa pietatem, scientiam atque idoneitatem ad praedicandum cuius­piam eorum subditi, tenentur sub gravi eas pro veritate tradere, secundum scientiam et conscientiam prout in can. 1341. §. 1. novi Codicis praescribitur. Ordinarius vero, qui illas recipit, tenetur eisdem se conformare, secretum de acceptis notitiis absolute servando. 12. Ordinarius, quo ob informationes ut supra acceptas aut aliam ob causam, censuerit in Domino concionandi facultatem alicui denegare, sufficit, ut idipsum petenti facultatem significet quin aliud addat, soli Beo rationem de sua sententia redditurus. CAPUT II. QUO PACTO CONSTARE DEBEAT DE IDONEITATE CONCIONATORIA. 13. Generatim lopuendo, sicut ad tribuendam sacerdoti cuivis facultatem pro ministerio excipiendi fidelium confessiones Ordinarii arctissime obligantur certitudinem acquirere de eius idoneitate et culpa se innexos reputarent, si ad tantum munus admit­terent qui moribus foret indignus, vel scientiae debitae defectu incapax, ita et non ali­ter iidem Ordinarii debent se gerere, antequam aliquem assumant et destinent ad mi­nisterium verbi. 14. Medium ordinarium ad dignoscendam cuiuspiam idoneitatem ad praedica­tionis officium, praesertim quoad scientiam et quoad actionem, est examen a candidato voce et scripto subeudum coram tribus examinatoribus, qui arbitrio Ordinarii possunt se­ligi vel inter examinatores synodales vel etiam inter sacerdotes extradioecesanos, aut etiam e clero regulari. Cognita autem idoneitate quoad scientiam et actionem, vel etiam in antecessum, haud minori studio, imo etiam maiori, inquiret Ordinarius, num idem candidatus pietate, honestate morum et publica aestimatione dignus sit, qui verbum Dei evangelizet. 15. Pro huiusmodi duplicis examinis exitu, poterit Ordinarius candidatum de­clarare idoneum aut generatim aut pro aliqua solummodo praedicationis specie, ad tem­pus vel ad experimentum et certis sub conditionibus, aut absolute et non in perpetuum, dando illi pagellam praedicationis, ea omnino ratione, qua datur pro confessionibus, vel ei facultatem praedicandi simpliciter denegando. 16. Non prohibentur tamen Ordinarii, in casibus particularibus et per excepti­onem, quominus aliquem ad praedicandum sine praevio examine de quo supra, admit­tant, dummodo aliis iisque certis argumentis de eius idoneitate constet. 17. Vetitum tamen absolute esto diplomata, ut aiunt, praedicationis subditis etiam

Next

/
Oldalképek
Tartalom