Püspöki körlevelek 1917 (Szombathely, 1918)

75 — oculos convertamus ad gentes catholicas, in his ii qui alieni sunt a nobis, fere Fidej radicem retinent : mentem enim obcaeantur eo quod animi corrumpuntur. Postremo qua mente praedicabat Paulus ? Non ut hominibus, sed ut Christo placeret: Si hominibus placerem, Cristi servus non essem.1) Cum animum gereret incen­sum caritate Christi, nihil quaerebat praeter Christi gloriam. O utinam qui in verbi ministerio elaborant, omnes vere Iesus Christum diligant ; utinam possint illa usurpare Pauli: Propter quem (Iesum Christum) omnia detrimentum feci,'*) et Mihi vivere Chris­tus est.3)Tantum qui amore ardent, ceteros inflammare sciunt. Quare S. Bernardus ita praedicatorem admonet: »Si sapis, concham te exhibebis et non canalem»,*) hoc est: quid dicis, eo plenus ipse esto, et ne satis habeas in alios transfundere. »Verum, ut idem Doctor addit, canales hodie in Ecclesia multos habemus, conchas vero perpaucas!« 5) Hoc ne eveniat in posterum, vobis omni ope atque opera enitendum est, ve­nerabiles Fratres: quorum est et indignos repellendo, et idoneos eligendo, conformando, moderando, efficere ut praedicatores, qui sint secundum Dei cor, iam plurimi existant. — Respiciat autem misericors gregem suum Pastor aeternus, Iesus Chistus, Virgine Sanctissima quidem, ut Matre augusta ipsius Verbi incarnati et Regina Apostolorum, deprecante ; ac spiritum apostolatus in Clero refovens, plumiros esse iubeat qui stu­deant »seipsos probabiles exhibere Deo, operarios inconfusibiles, recte tractantes ver­bum veritatis.« Auspicem divinorum munerum ac testem benevolentiae Nostrae vobis venerabi­les Fratres, vestroque Clero ac populo apostolicam benedictionem peramanter imper­timus. Datum Romae apud S. Petrum die XV. Iunii, in festo Sacratissimi Cordis Iesu anno MCMXVII., Pontificatus Nostri tertio. — Benedictus PP. XV. Et quae Beatissimus Pater nuper in Encyclicis Litteris Humanis generis redem­ptionem de sacra praedicatione docuit ac praestituit ad praxim facilibus deducantur, Eminentissimi Patres S. C. Consistoriali praepositi, ipso Summo Pontifice plene ad­­probante, sequentes sancivere normas, quibus Rmi locorum Ordinaii uti debeant, ut tuto in re tam gravi procedant; easque eadem Sanctitas Sua statim exsecutioni man­dandas praecipit, quo scilicet quod Apostolus nominat ministerium verbi eos afferat fructus in tuitionem ac propagationem fidei christianaeque vitae custodiam, quales et divinus Magister Christus intendit et catholica Ecclesia sibi iure promittit. CAPUT I. A QUIBUS ET QUA RATIONE PRAEDICATORES VERBI DEI SINT ELIGENDI. 1. Rmi locorum Ordinarii illud ante omnia semper prae oculis habeant, quod Sacra Tridentina Synodus, anteriores praesciptiones innovans ac perstringens, cap. IV., sess. 24., De Beform. sancit; ubi, postquam monuit praedicationis munus Episcoporum praecipium esse, sic sequitur: Mundut (S Synodus) ut in Ecclesia sua ipsi (Episcopi) per se, aut, si legitime impediti fuerint per eos, quos ad praedicationis officium assument; in aliis autem Ecclesiis per parochos, sive, iis impeditis, per alios ab Episcopis (impensis eorum, qui eas praestare aut tenentur vel solent) deputandos, in civitate aut in quacumque *) Gal. 1, 10. ’) Philip. 3, 8. ’) Ibid 1, 21. *) In Cant, serm 18. s) Ibid. Nr. 4893, S. Congrega­tionis Consist, normae pro s. praedicatione.

Next

/
Oldalképek
Tartalom