Püspöki körlevelek 1913 (Szombathely, 1914)
30 — scentibus consolationes atque ad induendum Christum, quem beatus Pontifex totis visceribus diligebat. Locus natalis S. Martini vehementer dolet, quod nullas habeat gloriosi Nati reliquias. Excellentiam itaque Vestram hisce in nomine Jesu humillime supplicare sustineo, quatenus reliquiarum S. Martini, quae XV iam saeculis venerationi fidelium exstant ac in tot rerum adversitatibus divina providentia conservantur, aliquam particulam pro Sabaria benigne impertiri dignetur. Talis est intentio Nostra, ut in quantum Excellentiae Vestrae generosa voluntas audacibus non minus, quam piis precibus benigne satisfacere gratificaretur, tempore praefiniendo omnibus bene dispositis me administrante delecti ex clero et fidelibus ad sepulchrum S. Martini peregrinaturi sunt, qui particulam reliquiarum solemniter deportent. Faxit Deus, ut' spes nostra non fallat, quod per intercessionem S. Martini implorare non cessabimus. Tali modo cultus divi Martini fons novarum gratiarum futurus est atque alma dioecesis Turonensis ac Sabariensis, quarum una S. Martinum terrae, altera coelo dedit, in communi cultu et beata possessione reliquiarum intime coniungentur. Piis precibus commendatus peculiari cum venerationis cultu persisto Excellentiae Vestrae Sabariae, die 22. Decembris igi2. humillimus in Christo servus, f Ioannes e com. Mikes eppus Sabariensis m. p.“ Ut precibus meis ad bonum commune et universale gaudium satisfieret, constanter Dominum rogabam. Neque spe confundebar. Dominus noster — certe haud sine intercessione beati Martini — preces meas quamvis indignas exaudivit. Pro Archiepiscopo Turonensi Episcopus illius auxiliaris respondit, et votum nostrum tempore et modo a se indicato adimpletum iri libenter promisit. Litteras istas pro memoria hisce inserere. intendo. »ArcJievéché de Tours, L. S. Archiepiscopus Turonensis Excellentissimo ac Reverendissimo Episcopo Sabariensi salutem dat. Ex tuis litteris didici, quanto studio quantaque cura contenderes, ut cultum divi Martini in dioecesi, tuae sollicitudini pastorali commissa magis ac magis promoveres. Quae res haud minimum gaudium attulit mihi, cum Praesul ille, qui, ut dicitur in hymnis nostris, »orbe celebratur omni«, dignus sit imprimis, quem sui cives praecipuo honore colant, praecipuo honore prosequantur. Idcirco tuae piae postulationi concedere libentissime statui, nec iam locus natalis divi Martini dolebit, quod nullas habeat gloriosi Nati reliquias. Aliqua enim particula ex ossibus eius, quam licebit Tibi Sabariam reportare, per tuos legatos, Excellentiam tuam manet, prout rogavi Canonicum Bataille, vicarium generalem, praepositum sacro sepulchro custodiendo ; quae sit felix faustaque Tibi, tuo clero, tuo populo, Deum oro atque obtestor. Ego vero iucunde afficior, quod ita in futurum coniunctiores erunt, ut decet, dioecesis Turonensis et Sabariensis, quae iam merito in communi cultu et amore coniungebantur. Persuasum igitur habe, Nos summo gaudio, summa laetitia esse excepturos quotquot peregrinantium ex sacerdotibus et fidelibus visum erit Tuae Excellentiae ad Civitatem Nostram mittere sacrarum reliquiarum pie et honeste reportandarum causa.