Püspöki körlevelek 1913 (Szombathely, 1914)
De tempore vero praefiniendo hoc animadvertas rogo. Quotannis die quarta mensis Iulii festum celebramus, quod nuncupatur Ordinatio et translatio Sancti Martinii, quia commemorat diem anniversariam, qua vir Dei in episcopum Turonensem consecratus est, posteaque saeculo quinto vertente eius ossa sollemniter collocata sunt in ampliore basilica, quam pontifex Perpetuus aedificaverat. Die dominica sequenti magna sollemnitas agitur in maiori monasterio, quo Martinus ad orandum secedebat. Reliquiae eius deferuntur magna pompa, comitante clero et populo. Fac igitur, quaeso, sacerdotes et fideles a Te delecti iter sanctum faciant hoc anni tempore versenturque apud nos a die quarta Iulii usque ad octavam. Pergratum enim mihi totique clero et populo meo feceris, si contigerit, Deo permittente tuoque benignissimo erga Martinum animo annuente, ut diem illum anniversarium una cum tuis legatis celebremus. Hac spe innixus, me totumque gregem meum precibus Tuae Excellentiae commendo, ad quem salutem fraternam mitto in nomine Christi et Martini. Turonibus, die 20. Ianuarii, a. D. 1913. L. S. t losephus Maria episc. Thermensis, aux. Turonensis.« Pro fraterna Ecclesiae Turonensis caritate gratias egi simulque rogavi, ut reliquiarum solemnis translatio certis ex causis mense Iunii efficiatur. Litterae hac de re nuperrime transmissae sunt sequentis tenoris: >Nr. 846. Illustrissime ac Reverendissime Domine Eppe Auxiliaris ! Gaudio ineffabili repletus litteras Tuas dd. 20. Januarii excepi. Promissione enim Illustritatis Tuae benignissima pio desiderio satisfactum est, quod impletum iri sperare quidem, non tamen exspectare licuerat. Certus quidem ac persuasus eram de benignitate et fraterna caritate archiepiscopi Turonensis, prout decet cogitare de successore divi Martini pallium suum ex caritate dimidiantis ; nihilominus reliquiae sancti Episcopi tantopere sunt pretiosae, ut abdicare etiam minimae parti haud facile sit, petere vero illas nonnisi summae pietati licuerit. Intimo ex corde Tibi, Illustrissime Domine, gratias ago pro Tua benignitate, qua partem reliquiarum S. Martini Nobis petentibus promittere non dedignatus fueris. Gratias Tibi agit clerus et populus dioeceseos, qui caritatem retribuere anhelantes pro Te preces persolvere non desinent. Gaudium istud litteris circularibus clero et populo annuntiaturus sum. Praeparandis vero solemnitatibus viros delectos praefeci, qui operam navarent, ut totius dioeceseos fideles maxima qua fieri poterit solemnitate reliquias deportandas et in Ecclesia cathedrali reliquiario ornatissimo includendas excipiant. Tempore a Te, Illustrissime Domine praefixo, mense Julii amoenissimum Nobis foret simul adesse solemnitatibus Turonensibus. Ast nostris solemnitatibus iste terminus haud opportunus esse videtur. Etenim mense Julii studiis scholaribus jam ubique terminatis juventus in variis regionibus dispersa degit ; plurimi praecipue ex civitatibus diffundi solent in diversis locis ; agricolae vero, qui magna ex parte fidelium numerum constituunt, recte tunc temporis operibus rusticis maxime obruti impedirentur, quominus solemnitatibus nostris interessent. Tandem dioecesis Nostra anniversarium diem translationis reliquiarum quotannis celebrare intendit, quae solemnitas iisdem quovis anno impedimentis praepediretur. Quapropter Te, Illustrissime Domine, annuente initio mensis Junii Turones