Püspöki körlevelek 1912 (Szombathely, 1913)
Sacrorum Regni Hungáriáé Antistites in conventu 9 Novembris 1911 Budapestini celebrato, ea omnia quae motu proprio Sanctissimi D. N. Pii Papae X de diebus festis die 2 Juli 1911 edito constituta sunt, maturae deliberationi subiicientes, explorata et ad trutinam vocata singulorum sententia, suffragiorum rnaioritate decreverunt, supplicandum esse Augustissimo Pontifici, ut in patria nostra antiquus festorum ordo, inde a reductione p. m. Clementis Papae XIII. (22 Junii 17 71) vigens et saeculari haud interrupta consuetudine firmatus, porro quoque retineri ac servari valeat, seu ut futuris etiam temporibus festa dicti antiqui ordinis de venia Apostolicae Sedis sub duplici praecepto celebrari queant. Votum eiusmodi erat profecto haud omni carens difficultate, siquidem S. Congregatio Concilii iam pridem, oraculo quippe 8 Augusti 1911 ad IV dato, aperte omnino pro sua auctoritate declaraverat, novissimam de diebus festis legem immediate vigere seu quod idem est, motu proprio ad tramitem novae promulgandarum legum disdiplinae rite publicato, quum nihil in eo dicatur de tempore, quo cessare debeat obligatio audiendi Missam et abstinendi ab operibus servilibus, festa omnia in decreto haud excepta, per se abrogata censenda esse, nec quoquo modo uti veri nominis festa amplius considerari posse. Itaque, licet his perpensis, vix ulla impetrandae petitionis spes affulgeret, tamen supplices eatenus Regni Hungáriáé Episcoporum nomine porrigebantur Sanctissimo Domino preces, quas interim ex parte nonnisi admissas docent literae in hanc rationem conscriptae : S. C. C. litterae ad Eminentissimum Principem Regni Primatem, Aeppum Strigoniensem. Nr. protocolli 4842/11-Eme ac Revme Domine Mi Obsme. Quae ab Eminentia Vestra, litt.eris*;ad S. Hanc Congregationem die 28 Januarii hoc anno datis circa ftista^n Hungarico isto Regno servanda exposita sunt, in Audientia diei 11 huius mensis'SSmo Dno Nostro PIO PP. X relata fuere. Sanctitas Sua nisi damna reformidaret quae animarum saluti obvenire exinde possunt, libenti animo Episcoporum istius Regni vota excepisset. Cum itaque nulla civili lege in isto Regno praepediatur quominus quae Motu Proprio, die 11 Julii anno elapso de diebus festis edito, constituta sunt serventur, vult Sanctitas Sua ut eadem proximo anno exsecutioni demandetur, iis tamen prae oculis habitis, quae ad eiusdem Decreti Supremi disciplinae ecclesiasticae explanationem, litteris S. Huius Congregationis die 3 elapsi mensis datis et in Actis Apostolicae Sedis editis, declarata fuerunt. Circa festum tamen Sancti Stephani, quod et in posterum servari poterit, cum civili etiam lege sit constitutum, id tantum immutatum voluit Sanctitas Sua, ut qui eadem die operibus servilibus vacare velint, non peccent. N.4692. Litterae in causa festorum quad Hungáriám. XL