Püspöki körlevelek 1912 (Szombathely, 1913)

r — 2 — Ad alias vero quod attinet quaestiones ab E. V. suis litteris propositas per decisiones S. Huius Congregationis alias datas et in Actis Apostolicae Sedis editas consultura iam satis videtur. Eminentiae Vestrae matius humillime deosculatis me profiteor E. V. Humili- Obedientiss. Servum C. *Card. Gennari Praef. 0. Giorgi Secr. Serie contextuque harum litterarum penitius inspectis, dilucide iam omnino patet, recentem festorum ordinem motuproprio diei 2 Julii 1911 sapienter stabilitum, eum esse ex mente Apostolicae Sedis, qui, utpote in commune universae Ecclesiae bonum sancitus, pleno ubique gentium iure sustineri debeat, nec ab eo tam facile ullo sub praetextu recedendum sit, quod procul dubio latam diversis confusionibus, vix serius reparandis, sterneret viam. Festa proinde in suppressionis decreto haud enumerata, quippe dies Nativitatem Domini immediate subsequeris (26 Dec.), feria II post Pascha et Pentecosten, — Solemnis commemoratio SS. Corporis Christi (fer. V. post Dom. Trinitatis), — festi idem dies B. Mariae Virginis Purificantis (2 Febr.). ab Angelo salutatae (25 Martii) et Nascentis (8 Sept..), pariter atque omnia alia cuiusque regni, nationis, dioecesis, regionis, civitatis seu loci festa Patronorum particularia, ex voto vel constituto, auctoritate, etiam ecclesiastica firmata, adusque in foro observari solita, irrevocabili apostolica provisione a catalogo festorum de praecepto expuncta sunt et postmodum uti abolita ab omnibus habenda et consideranda. Patet item ex literis dies festos, nunc definite iam suppressos ex privata nonnisi fidelium devotione servari sive posse, sive debere, feriatiouem a cuiusque lubitu dependere nec quemquam amplius praecepto ecclesiastico adstrictum esse, quod sat superque testantur aliae etiam eiusdem sacrae Congregationis literae, die 17 Decembris 1911 ad Card. Aeppuin Pra­­gensem caeterosque Austriae Antistites datae, ubi haec ad rem habentur : . . in certis quibusdam abolendis diebus festis ea tantum fuit Apostolicae Sedis mens, ut numerus festorum imminueretur aliquantulum, et ita qui eosdem servare nollent, a quavis coram Deo culpa seu a quovis peccato immunes essent, minime vero, ut dies festi qui suppressi sunt, minori in posterum solemnitate agantur. Eapropter, quae de diebus festis recenter constituta impedimento minime sunt, quominus fideles, si velint diebus festis etiam abolitis et sacrum audiant, et ab operibus se abstineant servilibus. Dum enim sponte id faciunt, maiori forsan apud Deum merito afficiuntur.“ Quibus iam mature pensitatis vel illud etiam consequitur, quod nempe sacro­rum curiones pariter urbani atque rurales diebus festis apostolica provisione suppres­sis, etiam localibus (esto fideles ad audiendum sacrum praecepto amplius haud obli­gentur) nedum Missam in canlu pro populo celebrare, verum reliquum quoque cultum divinum ex lege seu canonica visitatione vigentem aut consuetudine legitima invectum, porro quoque sine omni diminutione aut arbitraria immutatione ita prorsus peragere debeant, uti id prius, quippe ante recentissimam festorum abolitionem moris erat, quod decreto S. Cougregationis Concilii diei 8 Augusti 1911 ad II. pro ecclesiis cathedrali­­bus et collegiatis diserte edicitur atque praesentibus menti Apostolicae Sedis congruen­ter ad omnes curiales, filiales, nec non cuiuscunque ordinis aut instituti regularium ecclesias extensum esse distincte declaramus. Nullus igitur ab ordine divinorum in quibuscunque ecclesiis adusque usitato, propria auctoritate ullo sub praetextu vel transversum unguem recedere aut quidquam vel maxime circa processionem theophoricam in solemni commemoratione SS. Corpo­ris Christi de venia Apostolicae Sedis die sua peragendam immutare praesumat, nisi

Next

/
Oldalképek
Tartalom