Püspöki körlevelek 1910 (Szombathely, 1911)

IO quo modernistáé tenent in sacra traditione nihil inesse divini; aut, quod longe deterius, pantheistico sensu illud admittunt; ita ut nihil iam restet nisi nudum factum et simplex, communibus historiae factis aequandum; hominum nempe sua industria, solertia, ingenio scholam a Christo eiusque apostolis inchoatam per subsequentes aetates continuantium. Proinde fidem Patrum firmissime retineo et ad extremum vitae spiritum retinebo, de charismate veritatis certo, quod est, fuit eritque semper in epi­scopatus ab Apostolis successione;1 non ut id teneatur quod melius et aptius videri possit secundum suam cuiusque aetatis culturam, sed ut nunquam aliter credatur, nunquam aliter intelligatur absoluta et immutabilis veritas ab initio per Apostolos praedicata.1 2 Haec omnia spondeo me fideliter, integre sincereque servaturum et inviolabiliter custoditurum, nusquam ab iis sive in docendo sive quomodolibet verbis scriptisque deflectendo. Sic spondeo, sic iuro, sic me Deus etc.» DE SACRA PRAEDICATIONE. Quandoquidem praeterea diuturna observatione sit cognitum Nobis, episcoporum curis ut annuntietur divinum Verbum pares non respondere fructus, idque, non tam audientium desidiae, quam oratorum iactantiae tribuendum putemus, qui hominis verbum exhibent magis quam Dei, opportunum censuimus, latiné versum evulgare atque Ordinariis commendare documentum, iussu Decessoris Nostri fel. rec. Leonis XIII. a Sacra Congregatione episcoporum et regularium editum dei XXXI. mensis Iulii anno MDCCCXCIV et ad Ordinarios Italiae atque ad religiosarum Familiarum Congrega­tionumque moderatores transmissum. i.° «Et in primis quod ad ea pertinet virtutum ornamenta, quibus sacri ora­tores emineant potissimum oportet, caveant ipsi Ordinarii ac religiosarum familiarum Moderatores, ne unquam sanctum hoc et salutare divini verbi ministerium iis credant, qui nec pietate in Deum nec in Christum Filium eius Dominum nostrum caritate ornentur ac redundent. Istae enim, si in catholicae dotrinae praeconibus desiderentur animi dotes, quavis tandem ii polleant dicendi facultate, aliud nihil profecto praestabunt quam aes sonans, aut cymbalum tinniens3: neque unquam id ipsis suppetet a quo evangelicae praedicationis vis omnis ac virtus derivatur, studium videlicet divinae gloriae aeternaeque animorum salutis. Quae quidem oratoribus sacris apprime necessaria pietas, eluceat oportet etiam in externa vitae eorundem ratione: ne sermone celebratis praeceptis institutisque christianis disserentium mores refragentur; neve üdém opere destruant quod aedificant verbo. Ne quid praeterea pietas eiusmodi redoleat: verum ea sit praedita gravitate, ut probet eos esse revera ministros Chisti, et dispensatores mysteriorum Dei.4 Secus enim, ut scite animadvertit Angelicus, si doctrina est bona et praedicator malus, ipse est occasio blasphemiae doctrinae Dei.5 — At vero pietati ceterisque christianis virtutibus comes ne desit scientia: quum et per se pateat, et diuturna experientia comprobetur, nec sapiens, nec compositum, nec frugiferum dicendi 1 IREN., 4., c. 26. 8 Praeser. c. 28. * I. Cor. XIII. i. 4 I. Cor. IV. i. s Comm. in Math. V.

Next

/
Oldalképek
Tartalom