Püspöki körlevelek 1910 (Szombathely, 1911)

genus posse ab is afferi, qui doctrina, praesertim sacra, non affluant, quique ingenita quadam freti celeritate verborum, suggestum temere adscendunt ac ferme imparati. Hi profecto aeram verberant, et inscii divina eloquia contemptui obiiciunt ac derisioni; plane digni quibus aptetur divina illa sententia: Quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi.«1 2.° »Igitur episcopi et religiosarum familiarum antistites divini verbi ministerium ne cui sacerdoti commitant, nisi ante constiterit, ipsum esse pietatis doctrinaeque copia rite instructum. Iidem sedulo adviligent, ut ea tantum pei'tractanda sumantur, quae sacrae praedicationis sunt propria. Quae vero eiusmodi sint, Christus Dominus tunc aperuit quum ait: Praedicate evangélium ...1 2 Docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis.3 Ad quae verba apte S. Thomas: Praedicatores debent illuminare in credendis, dirigere in operandis, vitanda manifestare, et modo comminando, modo exhor­tando, hominibus praedicare.4 Et sacrosanctum Concilium Tridentinum : Annunciantes eis vitia, quae eos declinare, et virtutes quas sectari oportet, ut poenam aeternam eva­dere et caelestem gloriam consequi valeant.5 Quae omnia fusioi'e calamo persequutus f. r. Pius IX., haec cripsit: Non semetipsos, sed Christum crucifixum praedicantes, sanctissimae religionis nostrae dogmata et praecepta, iuxta catholicae Ecclesiae et patrum doctrinam, gravi ac splendido orationis genere, populo clare aperteque annuncient; pecu­liaria singulorum officia accurate explicent, omnesque a flagitiis deterreant, ad pietatem inflamment, quo fideles, Dei verbo salubriter refecti, vitia omnia declinent, virtutes secten­tur, atque ita aeternas poenas evadere et caelestem gloriam consequi valeant.6 Ex qubus omnibus perspicuum fit, symbolum Apostolorum, divinum decalogum, Ecclesiae praecepta, Sacramenta, virtutes ac vitia, sua cuiusque conditionis officia, novissima hominis et cetera id genus aeterna vera, haec esse propria argumenta de quibus opor­teat concionari.« 3.0 »Sed rerum talium copiam et uberrimam et gravissimam recentiores divini verbi ministri haud raro nil pensi habent; uti obsoletum quid et inane negligunt ac paene abiiciunt. Hi nimirum quum probe compertum habeant recensita rerum momenta captandae populari gratiae, cui tantum inhiant, minus esse idonea : quae sua sunt quae­rentes. non quae Iesu Christi7, eadem plane seponunt; idque vel ipsis quadragesimae diebus av reliquis solemnioribus anni tempestatibus. Una vero cum rebus immutantes nomina, antiquis concionibus recens quoddam ac minus recte intellectum alloquendi sufficiunt genus, quod CONFERENTIAM dicunt, menti cogitationique alliciendae magis aptum quam impellendae voluntati atque instaurandis moribus. Hi profecto haud secum reputant conciones morales omnibus, conferendas vix paucis prodesse; quorum si moribus diligentius prespectum foret per inculcatam saepe castitatem, animi demissionem, obse­quium in Ecclesiae auctoritatem, hoc ipso praeiudicatas de fide oponiones exuerent lucemque veritatis promptiore animo exciperent. Quod enim complures de religione prave sentiunt, maxime inter catholicas gentes, id effrenatis animi cupiditatibus potius est tribue­ndum, quam vitio abberantis intelligentiae, secundum divinam sententiam: De corde 1 Os. IV. 6. 3 Marc. XVI. i5 3 Math. XXVIII. 20. 4 Loc. cit. 5 Sess. V., cap. 2. De reform. ° Litt. Enc. IX. nov. MDCCCXLVI. 7 Philip. II. 24.

Next

/
Oldalképek
Tartalom