Püspöki körlevelek 1909 (Szombathely, 1910)

VIII. Nota sunt Vobis, Venerabiles Fratres, verba decreti, cujus initium »Ne temere«, de sponsalibus et matrimonio editi, cap. XI. § 2. his terminis expressa: »vigent (sc. statuta) quoque pro eisdem, de quibus supra catholicis, si cum acatholicis sive bapti­zatis sive non baptizatis etiam post obtentam dispensationem ab impedimento mixtae religionis vel disparitatis cultus, sponsalia vel matrimonium contrahunt: nisi pro aliquo particulari loco aut regione aliter a 8. Sede sit statutum—«. Item notum est Vobis (e Circularibus litteris eatenus editis) Sacram Congregationem Concilii ista verba die 1. Febr. 1908. ita interpretatam esse, quod hac exceptione tantummodo Constitutio »Provida« (18. Jan. 1906) pro Germania data, minime autem alia quaecunque decreta impedi­mentum clandestinitatis respicientia comprehendantur. Sensu huius declarationis instructio quae dicitur Lambruschiniana (30 Apr. a. 1841), vi cujus in Hungária matrimonia mixta ab observanda forma Tridentina relate ad validitatem matrimonii eximebantur : robore destituta est et matrimonia mixta, non servata forma Tridentina, seu absque forma per decretum »Ne temere« praescripta, inita, pro invalidis omnino haberi debuerunt. Ut difficultatibus haud levibus, quae exinde ortae imprimis convalidationi talis matrimonii obstabant, subveniatur, coetus Episcoporum Hungáriáé iis humillimis pre­cibus adivit Sanctam Sedem Apostolicam, ut spectatis nostris adjunctis, illis Germaniae haud absimilibus, etiam ad Hungáriám extendere dignaretur vigorem Constitutionis »Provida« relate ad validitatem matrimoniorum mixtorum non servata forma Triden­tina sive Piana initorum. Sacra Sedes attentis peculiaribus Hungáriáé circumstantiis benignas oblatis pre­cibus aures praebere dignata est et inhaerens principio in ipso decreto »Ne temere« enunciate (XI. § 2.) pro regno Hungáriáé partibusque eidem adnexis exceptionem sta­tuere voluit. Per decretum enim die 27. Febr. a. c. a S. Congregatione de Sacramentis Nro. 833/08 editum, ad Hungáriám quoque extendit vim Constitutionis »Provida« pro Germania die 18 Januarii 1906 latae servatis declarationibus a S. Congr. Concilii die i Febr. et die 28 Martii 1908. desuper latis. Decretum ipsum sic sonat : »Sacra Congregatio De Sacramentis. Roma, 27 Februarii 1909. Num. protoc. 833/08. In Congregatione Generali habita in Palatio Apostolico Vaticano die 19 Februarii 1909. proposita fuit quaestio »Romana et aliarum — Dubiorum circa Decretum de Sponsalibus et Matrimonio« relate ad petitionem Antistitum Hungáriáé quoad matri­monia mixta. EE. ac RR. PP. re mature perpensa, dubio: An et quomodo providendum sit in casu, responderunt: »attentis peculiaribus circumstantiis in casu concurrentibus, sup­plicandum Ssmo, ut pro nunc quoad matrimonia mixta extendere dignetur regno Hun­gáriáé Constitutionem »Provida« pro Germania latam die 18. Januarii 1906, ser­vatis declarationibus a S. C. Concilii die 1. Februarii et die 28 Martii 1908 desuper datis.« 2163. sz. Instructio quoad matri­monia mixta nexu decreti Ne temere.

Next

/
Oldalképek
Tartalom