Püspöki körlevelek 1909 (Szombathely, 1910)

2 Ex Audientia Ssmi diei 23. Februarii igog: Ssmus audita relatione facta a R. P. D. Secretario, Emorum Patrum voto in omnibus benigne annuere dignatus est; et insuper coniugia mixta post publicationem Decreti »Ne temere« in regno Hungáriáé hucusque contracta, non servata eiusdem Decreti forma, dummodo nullum aliud diri­mens impedimentum obstet pro validis habenda esse voluit, idque expresse declaravit ac decrevit. D. Card. FERRATA Praef. m. p. Ph. GIUSTINI Secret, m. p. (L. S.) Cum decretum nunc citatum et hac occasione publicatum provocet ad Consti­tutionem »Provida« et declarationes desuper datas, necessarium ducimus verba ipsius Constitutionis et citatarum in decreto declarationum tenorem vestro exhibere conspectui: A) Constitutionis »Provida« articulus II.: »Matrimonia mixta, quae a catholicis cum haereticis vel schismaticis contrahun­tur, graviter sunt manentque prohibita, nisi accedente iusta gravique causa canonica datis integre, formiter, utrimque legitimis cautionibus, per partem catholicam dispen­satio super impedimento mixtae religionis rite fuerit obtenta. Quae quidem matrimonia, dispensatione licet impetrata, omnino in facie Ecclesiae coram parocho ac duobus tri­­busve testibus celebranda sunt, adeo ut graviter delinquant qui coram ministro acatho­­lico vel coram solo civili magistratu vel alio quolibet modo clandestino contrahunt. Imo si qui catholici in matrimoniis istis mixtis celebrandis ministri acatholici operam exquirunt vel admittunt, aliud patrant delictum et canonicis censuris subiacent. Nihilominus matrimonia mixta in quibusvis Imperii Germanici provinciis et locis, etiam in iis, quae iuxta Romanarum Congregationum decisiones vi irritanti capitis Tametsi certo hucusque subiecta fuerunt, non servata forma Tridentina iam contracta vel (quod Deus avertat) in posterum contrahenda, dummodo nec aliud obstet canoni­cum impedimentum, nec sententia nullitatis propter impedimentum clandestinitatis ante diem festum Paschae huius anni legitime lata fuerit, et mutuus coniugum consensus usque ad dictam diem perseveraverit, pro validis omnino haberi volumus, idque expresse declaramus, definimus atque decernimus.« B) Declarationes ad sequentia dubia proposita: IV. An sub art. XL, § 2. in exceptione enunciata illis verbis »nisi pro aliquo particulari loco aut regione aliter a S. Sede sit statutum« comprehendatur tantum­modo Constitutio Provida Pii PP. X.; an potius comprehendantur quoque Constitutio Benedictina et cetera eiusmodi indulta impedimentum clandestinitatis respicientia. V. Num in imperio Germaniae csatholici, qui ad sectam haereticam vel schi­­smaticam transierunt, vel conversi ad fidem catholicam ab ea postea defecerunt, etiam in iuvenili vel infantili aetate, ad valide cum persona catholica contrahendum adhibere debeant formam in decreto Ne temere statutam, ita scilicet, ut contrahere debeant coram parocho et duobus saltem testibus. — Et quateus affirmative : VI. An, attentis peculiaribus circumstantiis in imperio Germaniae existentibus, opportuna dispensatione provideri oporteat. Quibus vero dubiis Emi Patres responderunt in comitiis die 1 Febr. anni igo8 habitis: Ad IV. Comprehendi tantummodo Constitutionem Provida, non autem compre­hendi alia quaecumque decreta, facto verbo cum Smo ; et ad mentem.« Ad V. »Affirmative.« Ad VI. »Negative ideoque servetur decretum Ne temere.« Porro ad sequentia dubia : II. An in art. XI. §, 2. eiusdem (Ne temere) decreti sub nomine acatholicorum comprehendantur etiam schismatici et haeretici rituum Orientalium. III. Num exceptio, per Const. Provida in Germania inducta, censenda sit uti mere localis, aut etiam personalis. Emmi Patres (die 28 Martii anni igo8) responderunt : Ad II.-um Affirmative.

Next

/
Oldalképek
Tartalom