Püspöki körlevelek 1907 (Szombathely, 1908)

— 4 ideam aliquam et intentionem Christi, suadentibus et moventibus circumstantiis et eventibus, interpretati sunt. 41. Sacramenta co tantum spectant ut in mentem hominis revocent preesentiam Creatoris semper beneficam. 42. Communitas Christiana necessitatem baptismi induxit, adoptans illum tamquam ritum necessarium, eique professionis Christianae obligationes adnectens. 43. Usus conferendi baptismum infantibus evolutio fuit disciplinaris, quae una ex causis extitit ut sacramentum resolveretur in duo, in baptismum scilicet et poenitentiam. 44. Nihil probat ritum sacramenti confirmationis usurpatum fuisse ab Apostolis: formalis autem distinctio duorum sacramentorum, baptismi scilicet et confirmationis, haud spectat ad historiam christianismi primitivi. 45. Non omnia, quae narrat Paulus de institutione Eucharistiae (I. Cor. XI, 23—25), historice sunt sumenda. 46. Non adfuit in primitiva Ecclesia conceptus de Christiano peccatore aucto­ritate Ecclesiae reconciliato; sed Ecclesia nonnisi admodum lente huiusmodi conceptui assuevit. Imo etiam postquam poenitentia tanquam Ecclesiae institutio agnita fuit, non appellabatur sacramenti nomine, eo puod haberetur uti sacramentum probrosum. 47. Verba Domini: Accipite Spiritum. Sanctum; (piorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt (Io. XX, 22 et 23) minime referuntur ad sacramentum poenitentiae, quidquid Patribus Tridentinis asserere placuit. 48. Iacobus in sua epistola (vv. 14 et 15) non intendit promulgare aliquod sacramentum Christi, sed commendare pium aliquem morem, et si in hoc more forte cernit medium aliquod gratiae, id non accipit eo rigore, quo acceperunt theologi qui notionem et numerum sacramentorum statuerunt. 49. Coena Christiana paulatim indolem actionis liturgicae assumente, hi qui Coenae praeesse consueverant, characterem sacerdotalem acquisiverunt. 50. Seniores qui in Christianorum coetibus invigilandi munere fungebantur, instituti sunt ab Apostolis presbyteri aut episcopi ad providendum necessariae crescentium communitatum ordinationi, non proprie ad perpetuandam missionem et potestatem Apostolicam. 51. Matrimonium non potuit evadere sacramentum novae legis nisi serius in Ecclesia; siquidem ut matrimonium pro sacramento haberetur necesse erat ut prae­cederet plena doctrinae de gratia et sacramentis theologica explicatio. 52. Alienum fuit a mente Christi Ecclesiam constituere veluti societatem super terram per longam saeculorum seriem duraturam; quin imo in mente Christi regnum coeli una cum fine mundi iamiam adventurum erat. 53. Constitutio organica Ecclesiae non est immutabilis; sed societas Christiana perpatuae evolutioni aeque ac societas humana est obnoxia. 54. Dogmata, sacramenta, hierarchia, tum quod ad notionem tum quod ad realitatem attinet, non sunt nisi intelligentiae Christianae interpretationes evolutionesque quae exiguum germen in Evangelio latens externis incrementis auxerunt perfeceruntque. 55. Simon Petrus ne suspicatus quidem unquam est sibi a Christo deman­datum esse primatum in Ecclesia. 56. Ecclesia Romana non ex divinae providentiae ordinatione, sed ex mere politicis conditionibus caput omnium Ecclesiarum effecta est.

Next

/
Oldalképek
Tartalom