Püspöki körlevelek 1907 (Szombathely, 1908)
— 5 — 57. Ecclesia sese praebet scientiarum naturalium et theologicarum progres. sibus infensam. 58. Veritas non est immutabilis plusquam ipse homo, quippe quae cum ipso, in ipso et per ipsum evolvitur. 59. Christus determinatum doctrinae corpus omnibus temporibus cunctisque hominibus applicabile non docuit, sed potius inchoavit motum quemdam religiosum diversis temporibus ac locis adaptatum vel adaptandum. 60. Doctrina Christiana in suis exordiis fuit iudaica, sed facta est per successivas evolutiones primum paulina, tum ioannica, demum hellenica et universalis. 61. Dici potest absque paradoxo nullum Scripturae caput, a primo Genesis ad postremum Apocalypsis, continere doctrinam prorsus identicam illi quam super eadem re tradit Ecclesia, et idcirco nullum Scripturae caput habere eumdem sensum pro critico ac pro theologo. 62. Praecipui articuli Symboli Apostoliéi non eamdem pro Christianis primorum temporum significationem habebant quam habent pro Christianis nostri temporis. 63. Ecclesia sese praebet imparem ethicae evangelicae efficaciter tuendae, quia obstinate adhaeret immutabilibus doctrinis quae cum hodiernis progressibus componi nequeunt. 64. Progressus scientiarum postulat ut reformentur conceptus doctrinae Christianae de Deo, de Creatione, de Revelatione, de Persona Verbi Incarnati, de Redemptione. 65. Catholicismus hodiernus cum vera scientia componi nequit nisi transformetur in quemdam christianismum non dogmaticum, id est in protestantismum latum et liberalem. Sequenli vero feria V. die 4. eiusdem mensis et anni, facta de his omnibus SSmo D. N. Pio PP. X. accurata relatione, Sanctitas Sua Decretum Emorum Patrum adprobavit et confirmavit, ac omnes et singulas supra recensitas propositiones ceu reprobatas ac proscriptas ab omnibus haberi mandavit. — Petrus Palombelli, S. R. U. I. Notarius.“ * „INSTRUCTIO S. ROM. ET ÜNIV. INQUISITIONIS AD REVERENDISSIMOS LOCORUM ORDINARIOS FAMILIARUMQUE RELIGIOSARUM MODERATORES Recentissimo Decreto „Lamentabili sane exitu“ diei 3. Iulii c. a. ao nac S Congregatione S. Romanae et Universalis Inquisitionis, iussu D. N. Pii Papae X. notatatque proscripti sunt praecipui quidam errores qui nostra aetate a scriptoribus, effrenata cogitandi atque scrutandi libertate abreptis, sparguntur, et altioris scientiae fuco et specie propugnantur. Quum autem errores occulti serpere, et quod maxime luctuosum est, incautos animos, iuvenum praesertim, occupare .soleant, ac semel admissi difficillime radicitus ex animo evellantur, immo, etiam eradicati, plerumque sponte sua repullulent, oppor-