Püspöki körlevelek 1907 (Szombathely, 1908)

3 20. Revelatio nihil aliud esse potuit quam acquisita ab homine suae ad Deum relationis conscientia. 21. Reveiatio, obiectum fidei catholicae constituens, non fuit cum Aposto­lis completa. 22. Dogmata quae Ecclesia perhibet tamquam revelata, non sunt veritates e coelo delapsae, sed sunt interpretatio quaedam factorum religiosorum quam humana mens laborioso conatu sibi comparavit. 23. Existere potest et reipsa existit oppositio inter facta quae in Sacra Scrip­tura narrantur eisque innixa Ecclesiae dogmata; ita ut criticus tamquam falsa reiicere possit facta quae Ecclesia tamquam certissima credit. 24. Reprobandus non est exegeta qui praemissas adstruit, ex quibus sequitur dogmata historice falsa aut dubia esse, dummodo dogmata ipsa directe non neget. 25. Assensus fidei ultimo innititur in congerie probabilitatum. 26. Dogmata fidei retinenda sunt tantummodo iuxta sensum practicum, idest tamquam norma praeceptiva agendi, non vero tamquam norma credendi. 27. Divinitas lesu Christi ex Evangeliis non probatur; sed est dogma quod conscientia Christiana e notione Messiae deduxit. 28. Iesus, quum ministerium suum exercebat, non in eum finem loquebatur ut doceret se esse Messiam, neque eius miracula eo spectabant uL id demonstraret. 29. Concedere licet Christum quem exhibet historia, multo inferiorem esse Christo qui est obiectum fidei. 30. In omnibus textibus evangelicis nomen Filius Dei aequivalet tantum nomini Messias, minime vero significat Christum esse verum et naturalem Dei Filium. 31. Doctrina de Christo quam tradunt. Paulus, Ioannes et Concilia Nicaenum, Ephesinum, Cbalcedonense, non est ea quam Iesus docuit, sed quam de lesu concepit conscientia Christiana. 32. Conciliari nequit sensus naturalis textuum evangelicorum cum eo quod nostri theologi docent de conscientia et scientia infallibili lesu Christi. 33. Evidens est cuique qui praeconceptis non ducitur opinionibus, Iesum aut errorem de proximo messianico adventu fuisse professum, aut maiorem partem ipsius doctrinae in Evangeliis Synopticis contentae authenticitate carere. 34. Criticus nequit asserere Christo scientiam nullo circumscriptam limite nisi facta hypothesi, quae historice haud concipi potest quaeque sensui morali repugnat, nempe Christm uti hominem habuisse scientiam Dei et nihilominus noluisse notitiam tot rerum communicare cum discipulis ac posteritate. 35. Christus non semper habuit conscientiam saue dignitatis messianicae. 36. Resurrectio Salvatoris non est proprie factum ordinis historici, sed factum ordinis mere supernaturalis, nec demonstratum nec demonstrabile, quod conscientia Christiana sensim ex aliis derivavit. 37. Fides in resurrectionem Christi ab initio fuit non tam de facto ipso resurrectionis, quam de vita Christi immortali apud Deum. 38. Doctrina de morte piaculari Christi non est evangelica sed tantum paulina. 39. Opiniones de origine sacramentorum, quibus Patres Tridentini imbuti erant quaeque in eorum canones dogmaticos procul dubio influxum habuerunt, longe distant ab iis quae nunc penes historicos rei Christianae indagatores merito obtinent. 40. Sacramenta ortum habuerunt ex eo quod Apostoli eorumque successores

Next

/
Oldalképek
Tartalom