Püspöki körlevelek 1907 (Szombathely, 1908)

ideo, qui eam profitetur eaque utitur, errores eidem impli­citos profiteri et catholicae doctrinae adversari. — Quam ob rem mirum magnopere videri possit, apud catholicos homines id genus critices adeo hodie valere. Id nempe gemi­nam habet causam: foedus in primis, quo historici criticique huius generis arctissime inter se iunguntur, varietate gen­tium ac religionum dissensione posthabita: tum vero audacia maxima, qua, quae quisque effutiat, ceteri uno ore extollunt et scientiae progressioni tribuunt; qua, qui novum portentum aestimare per se volet, facto agmine adoriuntur; qui neget, ignorantiae accusent; qui amplectitur, ac tuetur laudibus exornent. Inde haud pauci decepti; qui, si rem attentius con­siderarent, horrerent. — Ex hoc autem praepotenti errantium dominio, ex hac levium animorum incauta assensione quaedam circumstantis aeris quasi corruptio gignitur, quae per omnia permeat luemque diffundit. — Sed ad apologetam transeamus. Hic apud modernistas dupliciter a philosopho et ipse pendet. Non directe primum, materiam sibi sumens histo­riam , philosopho, ut vidimus, praecipiente conscriptam: directe dein, mutuatus ab illo dogmata ac indicia. Inde illud vulgatum in schola modernistarum praeceptum, debere novam apologesim controversias de religione dirimere histo­ricis inquisitionibus et psychologicis. Quamobrem apologetae modernistáé suum opus aggrediuntur rationalistas monendo, se religionem vindicare non sacris libris neve ex historiis vulgo in Ecclesia adhibitis, quae veteri methodo descri­ptae sint; sed ex historia reali, modernis praeceptionibus modernaque methodo conflata. Idque non quasi ad hominem

Next

/
Oldalképek
Tartalom