Püspöki körlevelek 1907 (Szombathely, 1908)

— 43 argumentati asserunt, sed quia reapse hanc tantum histo­riam vera tradere arbitrantur. De adserenda' vero sua in scribendo sinceritate securi sunt: iam apud rationalistas noti sunt, iam, ut sub eodem vexillo stipendia merentes, laudati: de qua laudatione, quam verus catholicus respueret, ipsi sibi gratulantur, eamque reprehensionibus Ecclesiae opponunt. — Sed iam quo pacto apologesim unus aliquis istorum perficiat videamus. Finis, quem sibi assequendum praestituit, hic est: hominem fidei adhuc expertem eo adducere, ut eam de catho­lica religione experientiam assequatur, quae ex modernistarum scitis unicum fidei est fundamentum. Geminum ad hoc patet iter: obiectivum alterum, alterum subiedimm. Primum ex agno­­sticismo procedit; eoque spectat, ut eam in religione, prae­sertim catholica, vitalem virtutem inesse monstret, quae psy­­chologum quemque itemque historicum bonae mentis suadeat, oportere in illius historia incogniti aliquid celari. Ad hoc, ostendere necessum est, catholicam religionem, quae modo est, eam omnino esse quam Christus fundavit, seu non aliud praeter progredientem eius germinis explicationem, quod Christus invexit. Primo igitur germen illud quale sit, deter­minandum. Idipsum porro hac formula exhiberi volunt: Christum adventum regni Dei nunciasse, quod brevi foret constituendum, eiusque ipsum fore Messiam, actorem nempe divinitus datum atque ordinatorem. Post haec demonstran­dum, qua ratione id germen, semper immanens in catho­lica religione ac permanens, sensim ac secundum histo­riam sese evolverit aptaritque succedentibus adiunctis, ex iis ad se vitaliter trahens quidquid doctrinalium, cultua­­lium, ecclesiasticarum formarum sibi esset utile; interea

Next

/
Oldalképek
Tartalom