Püspöki körlevelek 1907 (Szombathely, 1908)

Sic igitur, Venerabiles Fratres, modern istis auctoribus atque actoribus, nihil stabile nihil immutabile in Ecclesia esse oportet. Qua equidem in sententia praecursoribus non caruere, illis nimirum, de quibus Pius IX decessor Noster iam scri­bebat: Isti divinae revelationis inimici humanum progressum summis laudibus efferentes, in catholicam religionem temerario plane ac sacrilego ausu illum inducere vellent, perinde ac si ipsa religio non Dei, sed hominum opus esset aut philosophicum aliquod inventum, quod humanis modis perfici queat l 2. — De revelatione praesertim ac dogmate nulla doctrinae moderni­stámul novitas; sed eadem illa est, quam in Pii IX syllabo reprobatam reperimus, sic enunciatam: Divina revelatio esi imperfecta et idcirco subiecta continuo et indefinito progressui, qui humanae rationis progressioni respondeat solemnius vero iu Vaticana Synodo per haec verba: Neque enim fidei doctrina, quam Deus revelavit, velnt philosophicum inventum proposita est humanis ingeniis perficienda, sed tamquam divinum depositum Christi sponsae tradita, fideliter custodienda et infallibiliter declaranda. Hinc sacrorum quoque dogmatum is sensus perpetuo est retinendus, quem semel declaravit Sancta Mater Ecclesia, nec unquam ab eo sensu altioris intelligentiae specie et nomine recedendum 3: quo profecto explicatio nostrarum notionum, etiam circa fidem, tantum abest ut impediatur, ut imo adiu­­vetur ac provehatur. Quamobrem eadem Vaticana Synodus sequitur: Crescat igitur et multum vehementerque proficiat tam 1 Encycl. « Qui pluribus » 9 Nov. 1840. 2 Syll. Prop. 5. 3 Const. « Dei Filius > cap. ív.

Next

/
Oldalképek
Tartalom