Püspöki körlevelek 1907 (Szombathely, 1908)

36 — singulorum quam omnium, tam unius hominis quam totius Ec­clesiae, aetatum et saeculorum gradibus, intettig entia, scientia, sapientia; sed in suo dumtaxat genere, in eodem scilicet dogmate, eodem sensu eademque sententia l. Sed postquam in modernismi assectatoribus philosophum, credentem, theologum observavimus, iam nunc restat ut pariter historicum, criticum, apologetam, reformatorem spe­ctemus. Modernistarum quidam, qui componendis historiis se de­dunt, solliciti magnopere videntur ne credantur philosophi; profitentur quin immo philosophiae se penitus expertes esse. Astute id quam quod maxime: ne scilicet cuipiam sit opinio, eos praeiudicatis imbui philosophiae opinationibus, nec esse propterea, ut aiunt, omnino obiedivos. Verum tamen est. histo­riam illorum aut criticen meram loqui philosophiam; quaeque ab iis inferuntur, ex philosophicis eorum principiis iusta ratio­cinatione concludi. Quod equidem facile consideranti patet. — Primi tres huiusmodi historicorum aut criticorum canones, ut diximus, eadem illa sunt principia, quae supra ex philo­sophis attulimus: nimirum agnosticismus, theorema de transfi­guratione rerum per fidem, itemque aliud quod de defiguratione dici posse visum est. Iam consecutiones ex singulis note­mus. — Ex agnosticismo historia, non aliter ac scientia, unice de phaenomenis est. Ergo tam Deus quam quilibet in humanis divinus interventus ad fidem reficiendus est, utpote ad illam pertinens unam. Quapropter si quid occurrat duplici constans Loc. cit. I

Next

/
Oldalképek
Tartalom