Püspöki körlevelek 1907 (Szombathely, 1908)

29 tretur. Viam ad agendum civi praescribere praetextu quolibet, abusus ecclesiasticae potestatis est, toto nisu reiiciendus. — Ea nimirum, Venerabiles Fratres, unde haec omnia dimanant, eadem profecto sunt, quae Pius VI decessor Noster, in Consti­tutione apostolica Auctorem fidei, solemniter damnavit 1. Sed modernistarum scholae satis non est debere Statum ab Ecclesia seiungi. Sicut fidem, quoad elementa, ut inquiunt, phaenomenica scientiae subdi oportet, sic in temporalibus negotiis Ecclesiam subesse Statui. Hoc quidem illi aperte non­dum forte asserunt; ratiocinationis tamen vi coguntur admit­tere. Posito etenim quod in temporalibus rebus Status possit unus, si accidat credentem, intimis religionis actibus baud contentum, in externos exilire, ut puta administrationem susceptionemve Sacramentorum; necesse erit haec sub Status dominium cadere. Ecquid tum de ecclesiastica auctoritate? Cum haec nisi per externos actus non explicetur; Statui, tota quanta est, erit obnoxia. Hac nempe consecutione coacti, multi e protestantibus liberalibus cultum omnem sacrum externum, quin etiam externam quamlibet religiosam con­sociationem e medio tollunt, religionemque, ut aiunt, indi-1 Prop. 2. Propositio, quae statuit, potestatem a Deo datam Eccle­siae ut communicaretur Pastoribus, qui sunt eius ministri pro salute animarum; sic intellecta, ut a communitate fidelium in Pastores deri­vetur ecclesiastici ministerii ac regiminis potestas: haeretica. — Prop. 3. Insuper, quae statuit Bomanum Pontificem esse caput mini­­steriale; sic explicata ut Bomanus Pontifex non a Christo in persona beati Petri, sed ab Ecclesia potestatem ministerii accipiat, qua velut Petri successor, verus Christi vicarius ac totius Ecclesiae caput pollet in universa Ecclesia: haeretica.

Next

/
Oldalképek
Tartalom